{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 1305","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 1305","ref":"1305","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1305","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1305.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"hoc est: humor serosus: qualis certè genitura ipsa existit, & praecipuè quae in sinistrum descendit testem: cùm uidelicet sinistrum uas seminarium oriatur ab emulgente uena, quę serosissimum sanguinem uehit ad renem sinistrum, ut illic expurgetur. Lib. II. de semine, Corn. Posse autem Hippocrates etiam opina tus est, ex utrisque permistis unum perfectum semen fieri, etiam si hoc ita esse impossibile sit. Graecè legimus: δύναται δὲ, καὶ ὡς Ἰπποκράτης ὑπελάμβαντ, ἐξ ἀμφοῖν κεραννυμένων ἐν τέλειον γίγνεσθαι σπερμα. καὶ τὶν ἦν δυνατὰ, à μὴ ταῦτα; Quod nos uertimus: Potest autem (quemadmodum existimauit Hippocrates) ex ambobus mistis, etiam unum semen perfectum fieri. Et quae obsecro possibilia essent, si haec talia non forent? Itaque non refellit opinionem Hippocratis, sed illam potius (quod solet semper) ceu Dei oraculum, & recipit, & amplexatur. Pag. Non tamen impossibile est animo concipere tale temperamentum animalis corporis, ut perfectum animal generet absque alterius commistione. Graecè autem legitur: ὡς γενῦσαι ἀτέλεον. Hoc est, ut imperfectum generet. Quam lectionem probandam esse indicat sequens dictio, quae ita habet: Animal tamen perfectum in seipso concipere, uerè difficile est. Aduertat item candidus Lector, passim in commentarijs de semine, Cornarium τὸ ἔυλυ, quod est in Gręco, quodque foemineum significat, uertere nobis muliebre Pag. Apparet ex his quatuor uasis, quae appellatum umbilicum, simulque meatum iuxta uragon constituunt, &c. Graecè legimus: φαίνεται γὰρ τῶν εἰρημένων τεττάρων ἀγγείων, ἀ κατὰ τὸν ὀνομαζέμενον ὁμφαλὸν, ἅμα τῷ κατὰ τὸν οὐραχὸν πόρῳ συνίστησιν, &c. Quae sonant: Apparet enim ex his quatuor uasis, quae iu xta appellatum umbilicum, unà cum meatu, qui ad urinaculum est, coeunt. Lib. de instrumento odoratus. LVdouicus Bellisarius: Eaque quae de foraminibus dixit aperiri solitis, quanquam non intelligentiam fugiunt, &c. Graecus codex habet: ἄλλα καὶ τὸ λεγ μενον τ αὐτοῦ περὶ τῶν ἀνακαλυπτομένων πόρων, ἀδύνατον μὲν ἐκ ἔτί. Quae ita uertenda sunt: Cęterùm quod ab eo dictum est de reseratione meatuum, impossibile quidem non est, SECTIONIS PRIMAE PAR","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 1304","label":"AD LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1304"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 1305-2","label":"TE SECVNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1305-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/1305-2"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}