{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 131-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 131-2","ref":"131-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/131-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/131-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/131-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"GALENI PERGAMENI de oßibus, ad Tyrones, lib. Vnus. X ossibus singula, qualia sint, quam inuicem structuram habeant nota esse medico debent, si rectè ea uel fracta, uel dimota sua sede, sit cu Eraturus. Quare in omnibus quę ad medicinam pertinent, id quod secundum natu ram est, tanquam scopum semper habere conue nit. Sunt autem ossa inter animantis partes durissima & aridissima, necnon terrestria maxi mè: quae quidem ceu fundamenta quędam, to tam molem corporis sustinent, atque stabiliunt, Eorum tamen quaedam grandia & amplite concaua, medullosaque sunt: quaedam parua, & solida, ac sine ulla medulla. Grandibus magna ex parte in extremo, aliorum ossium appendices adnascuntur: utputa, humero superius, cubito inferius, radio uerò ac femori, itemque tibiae ac surae, infra supraque. Maxilla inferior me dullosa est, adnascentisque appendicis expers. 40 Sed ex eius extremis partibus, quae infrà est, uni tur per symphysin, hoc est, coalitum. Suprà in duos processus, in coronem uidelicet, quae in acutum tendit, ac ceruicem tantùm, desinit. Por rò compactio humani corporis ossium, sceletos appellatur. Caeterùm alia per articulum, alia per symphysin ossa iunguntur. Articulus enim naturalis ossium est compositio: at symphysis, naturalis unio eorundem. Articuli differentiae sunt duae: diarthrosis, & synarthrosis Dicitur quidem diarthrosis, ossium structura quorum motus est euidens. Synarthrosis uerò ossium quoque compositio est, quae obscurum inualidumque habent motum. Diarthroseos est triplex species, Enarthrosis, Arthrodia, & Giglymos. Enarthrosis, quum excipiens cauum admodum altum est, caputque quod in id inseritur, oblongum. Arthrodia uerò, quae cauum le niter & in superficie, & capitulum etiam depressum habet. Ex cauis capitula ipsa excipientibus, quod altius descendit, cotyle, hoc est, acetabulum: quod in superficie situm est, Glene à nonnullis ap pellatur. Giglymus est, dum ossa sese inuicem ingre dientia, coniunguntur: quemadmodum uertebrae inter se, ac humerus cubitusque alligantur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 131","label":"TIONE FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/131"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 132","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/132"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}