{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 153","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/153.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"Porrò si post caput in ramos scissum, tendines singulos unà cum praedi 10 cto inuolucro attrahas, flecti per eos, qui subiecti digitorum ossibus insident, primum ipsorum tertiumque articulum cernes: hunc quidem, tanquam inibi tendine inserto: illum autem, per circumiacens ligamentum, quod ossibus adhae rescit. At pollici nihil neque ex sublimioribus illis tendinibus, neque ex communi eorum capite accedit, sed aliunde quidam tendo in tertium ipsius articulum exporrigitur, illumque similiter illis mouet. Nam internodium secundum, per 20 tunicam quae ipsum tendinem ambit, mouetur. Caeterum aliorum duorum musculorum, qui carpum flectunt, consectionem, paulò supra articu li commissuram exordieris. Quippe secernens ipsos à circumiacentibus partibus, adusque superius inferiusque extremum, tendines quidem inferioribus articuli partibus insinuari uidebis: capita autem ipsorum, cubiti atque brachij nodum adire. Vnus itaque tendinum in carpo iuxta parui digiti rectitudinem, ossi cartilagineo 30 columnariue inhaerescit. Alter tendo statim ab articuli iunctura profundius mergitur, ut in carpi os aliquod putes eum inseri, quum inseratur tamen iuxta principium illius ossis, quoc in metacarpio consistens, digito praeponitur indici. Hi ergo quinque musculi totam interiorem cubiti occuparunt regionem, quibus adem ptis, apparebunt radij motores. At externorum dissectio sic administranda est. Sub cute, ua sa neruique superficiarij extant: quibus cum mem 40 branis exemptis, quatuor ligamina transuersa clarè conspicis: unum cubiti radijque extremum constringens, alterum in cubito duntaxat prio ri subiacet: reliqua duo soli radio inhaerent. Sed primum quidem ipsorum, recta linea incidendum est. Dein diuisas particulas, ad suam quan que radicem reuellere, aut penitus praecidere, oportet. Post hoc autem, primum caput quatuor ten dinum digitos, pręter magnum, tendentium, in medio aliorum situm, hamo in altum attollere: 50 mox id quod exiguos duos digitos ab alijs diducit in latera, in binos scissum tendines. Postea reliquum tertium, similem motum grandioribus tribus digitis suppeditans, similiter attollere ex pedit. Primum itaque tendinum caput, sicuti & se cundum, ex uno musculo prodit. Tertium bifariam tibi incidere licet. Nam quod duos digitos, indicem & medium mouet, caput ex uno procedere musculo deprehendes: quod uerò magnum, ex altero. Atque hac ratione quatuor muscu 6 li praedictis ligamentis suberunt. His succedit qui carpum, iuxta paruum digitum, extendit tendine unico, metacarpij ossi, quod exiguo digi to pręponitur, inserto. Continet ipsum haud ua lens ligamentum, quod ex solo cubiti tuberculo oritur. Prope magnum autem digitum, alterum hic quoque ualidum ligamentum caput duo rum constringit tendinum, quorum unus in os, quod ante magnum digitum in carpo collocatum est, conijcitur: alter in ipsum magnum digitum, statim à primi articuli iunctura, ingreditur. Quo s duos tendines è duobus musculis inuicem coeuntes genitos dicere, haud inconueniens fuerit.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 152.5-6","label":"152.5 to 152.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/152.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/152.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 154","label":"PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/154"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}