{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 156-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 156-2","ref":"156-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/156-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/156-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/156-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"GALENI PERGAMENI de anatomicis administrationib. lib. II. Vòd ueteres nihil scripserint de conectionibus administrandis, uerten dum illis uitio non est: quandoquidem erat eis tam frequens, tamque in con muni usu ipsa anatome, ut domi apud parentes etiam ab ipsa pueritia, in illa omnes olim exercerentur. Postea uerò tam praeclaro illo exercitio intermisso, opus certè nobis fuit com mentarijs, quae anatomicam disciplinam, chirurgicę medendi rationi maximè necessariam, integram conseruarent. Quae quidem quòd ab alijs hactenus non usqueadeò accuratè tradita sit, ob id nimirum ad conscribendos hosce commentarios me accinxi. Ignorantia quippe eorum quae per exquisitam ana tomem inueniuntur, in reb. quidem securis timidos, in periculosissimis autem, maximè audaces quotidie reddit. Totius autem anatomes utilissima pars, circa musculos, neruos, arterias, & uenas extremarum partium uersatur. Atque ob id ipsum manuum & crurium anatomicas administratio nes alijs praeposui omnibus, quòd ad ea, quae tum usui hominum necessario, tum arti maximè con ducant, ire primùm iuuenes operae precium sit: de inde uerò, quòd eundem ita disciplinae ordinem commentarij de usu particularum obseruem. Quum igitur superiori libro, quo modo musculo rum qui in manibus sunt, sectio administrari debeat, tradiderim, hîc simili modo & de cruribus uerba facere est animus. Ergo priusquàm exactè cognoscas musculos, dissecare neruos aut uasa, neque ipse poteris, nec alium item docere. Quare & hic curis auferenda est: attendendumque diligenter, ne in primo plantę exortu iuxta calcis initium una cum cute tendinem subiectum eo loco auellas: cuius explicati Goe Musculus vnus puisque cognoscitur secundam diferentiam fibra rum. Musculos recto ministrare etiam rectos motus: ob liquos autem, obli quos. Musculi exten dentes articulum gen. Masculorum quò genium articulum mouet, validisfimam functio nem obeunt qu extenduntur. Poplitis flexuram ab vnico musc lo dispensari. explicati interuentum, cutis depilis rigidaque membro subtensa est.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 156","label":"PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/156"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 157.1-4","label":"157.1 to 157.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/157.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/157.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}