{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 183.5-7","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 183.5-7","ref":"183.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/183.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/183.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/183.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Praeterea in tali administratione, praeter iam commemoratum, hoc conspicies, nempe cor, inter utraque thoCor inter v traque thoracis racis spacia medium, consistere. Motus autem spatia medium ipsius indicat, quasi in parte sinistra sit collocaconsistere tum: idque duplici de causa. Primùm, quia spiSpiritus rece ritus conceptaculum hic consistit: deinde, quia ptaculum esse uertex eius ad hanc magis regionem inclinat, sinistrum cordis ventriculum Porrò costae singulae deorsum uersus simul & Costarum latio prorsum oblique feruntur, ex spina ducentes or nes. tum. Nam duplicibus inibi articulis cum unaquaque dorsi uertebra committuntur. Vbi uero ad pectoris regionem perueniunt, contrario modo, sed oblique etiam ad os illius attolluntur: ubi cartilago uice ossis genita, diuersam naturam obtinet, facileque acuto simul & ualenti scalpello potest incidi. Rectam itaque utraque parte lineam deorsum uersus per totius thoracis regionem ducens, eam pectoris partem attollas, quam utrinque ductae lineae diffiniunt: postea uerò diducas latera, robore maximo adhibito, ad reflectendas eas partes costarum, quae uertebris uici nae existunt. Sic enim omnes thoracis partes pa làm intueri licebit, ac multò magis septo à costis abscisso: insuper hoc magis adhuc, si duabus costis diremptis inuicem, omnem carnem intermediam praecidas. Sic igitur & uenam cauam manifestè ad iugulum usque recto tramite percurren tem cernes, & cordis processus, quos aures nominant, peculiarem naturae sortientes substantiam, quę in alia nulla particula habeatur, quemadmodum profectò & cordis ipsius essentiam Quod autem corporea cordis substantia, per multum à musculo differat, ex illius sanè constat actione.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 183.1-4","label":"183.1 to 183.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/183.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/183.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 184","label":"ALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/184"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}