{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 184","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 184","ref":"184","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/184","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/184.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Est enim cordis motus non arbitrarius nec cessare, quoad animal uita fruitur, potest Musculorum autem functio subinde quiescit ac rursus excitatur, animantis arbitrio subser uiens. Actiones uerò imitantur proprietatem substantiae. Huius rei gratia, quae quidem particulae eandem speciem substantiae possident, si militer operantur, etsi diuersis permultae animantibus insint: quae uerò non habent, diuersa harum est functio, quamuis unius animantis particulę exi stant. Quapropter nec musculi eandem cum cor de functionem habent, quoniam neque substantiam. Etenim si quis cor & musculum quemlibe pariter coctum, utrunque gustarit, haud mediocrem ipsorum gustu differentiam persentiet: ic quod substantiarum differentiae maxima nota exi stit. Hallucinantur igitur qui cor musculum esse existimant, aut neruis id ad suam functionem egere: non intelligentes actionis ipsius excellentiam ex sua uisceri substantia necessariò inesse. Cor siquidem thorace exemptum, diu moueri uidetur: quare neruis ad eum motum non indiget. Qui si similem motum praestare possent, cur caeterae partes cui nerui insunt, non similiter pulsare uidentur? Porrò omnes neruos utranque facultatem habere, sensitricem nempe & motricem, ratio est. Verùm molles ad sensum aptiores, duri ad motum existunt. Ab eadem tamen radice pluries discissa, apparent quidam nerui in musculos, ali in alias particulas inscri, quemadmodum & in tertia ipsorum coniugatione, & sexta nihilo mi nus, habere nouimus, à qua cor exilem quen dam neruum accipit: unde etiam pulmo, iecur, uentriculus, & mesenterium insuper totum, uncum intestinis, necnon uniuersi laryngis muscu li, suas excipiunt propagines. Iam uerò cordi, quod animosae uirtutis initium est, ac ueluti fons quidam natiui caloris, aures quaedam annexae sunt, neruosiores ac magis cuticulares ipsa cordis substantia. Quę particulae & colore nigriores sunt, & corpusculis cuticularibus manifestò similes, sinus cuiusdam ante cor efficiundi gratia: ob quam rem, ipsas natura & concauas & cuticu lares condidit. Duę uerò hae sunt, in utroque uaso rum materiam inuehentium singulae. In dextra quidem parte, qua uena in cordis sinum inscritur: in sinisteriori uerò, qua arteria uenosa. Has aures quum aperueris, tum ipsum cordis corpus in conspectu erit, tum ex dictis orificijs utrunque: deinde membranae insertioni ipsorum incumben tes, tres quidem in sinu dextro, duae uerò in sinistro: quarum structurę figura, similis telorum cuspidi existit. Sed hęc quidem & corde thoraci exem pto licet accuratè intueri, sicuti etiam reliqua duc orificia uasorum, quae materias ex dextro quidem uentriculo in pulmonem educunt, ut uenae arteriosae: Cordis aurei Cordis substan tiam permultum differre à musculo.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 183.5-7","label":"183.5 to 183.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/183.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/183.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 185","label":"ALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/185"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}