{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 211","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 211","ref":"211","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/211","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/211.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Constat igitur hinc ad firmam stationem amplos & oblongos pedes esse appositos: quibus accessit multiplex illa fissura, necnon conspicua in medio cauitas, ad securita tem in gibbosis locis utraque maximè congruens. Humanus itaque pes, quammaximè fieri potest manum imitari uidetur. Quare si apprehensorium organum manus fuit, fuerit utique & pes ipse, aio quodam modo, huiusmodi. Non autem habet oppositum alijs digitum magnum, sed in uno deinceps ordine constitutos omnes: nam sic 20 ad firmitudinem expediebat. Iam uerò quod in humano pede ταρδὸς dicitur, carpi manus similitudinem refert: metacarpij autem, πεδιον, hoc est planta: nam digiti in pede, digitis manus sunt similes. Hae igitur tres partes pedis sunt, quales & manus, digiti, tarsus & planta. Subiacens uerò ipsi tibiae pars pedis, ex tribus ossibus constat, talo uidelicet, calcaneo, & nauiformi osse. Atque ijs quidem solis, nulla est in manu particula quae proportione respondeat, sed sunt simpliciter ba 30 sis solius instrumenta. Aliae uerò omnes particu lae, basis simul & apprehensionis. Quaecunque igi tur pes, ut apprehensorium instrumentum, manu similia est sortitus, ea ad sermonem de manu habitum, remittenda sunt: quęcunque uerò, ut ambu latorium, hîc enarrare oportet. Quòd itaque ex multis ac uarijs ossibus constituti sint, inuicem quidem multifariam dearticularis, per membra nosa uerò ligamenta connexis, id ut apprehensionis instrumentis, pedibus accidit. Quòd uerò & 40 minores quàm manibus, digiti, similique omnes serie positi eis insint, hoc proprium est pedibus, tanquam firmationis organis. Tutioris autem apprehensionis ambulationisque gratia, altiores & magis cauę factae sunt pedum partes internę externis: quae quidem si fuissent aequales uersus trus eleuati pedis, alter semper pes inclinaret, ac sic ambulando facilè euerteremur. Internae autem pe dis concauitatis gratia, calcanei anterior pars, te nuior est & angustior, magisque recedere ad digitum paruum uidetur. Propterea astragalus, siue talus, intrò magis uergere apparet, licet eius par tes postemae, ad medium sint calcaneum firmatae. Quae autem coniunguntur his ossa, quod calcaneo quidem cohaeret, cubiforme uocatum, ab externis partibus pedis firmum in terra stauitur: quod uerò astragalo, scaphoides dictum, similiter ipsi astralago sublime est, & sublatum à terra, interna regione pedis locatur. Pari autem modo tria tarsi ossa huic coniuncta, & ipsa sub 60 imia apparent, & internis pedis partibus posita sunt: quibus externa parte firmum ac humieos cubiforme appositum est.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 210-2","label":"PARTIVM LIB. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/210-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/210-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 212","label":"PARTIVM LIB. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/212"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}