{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 222","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 222","ref":"222","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/222","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/222.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"ARTIVM LIB. IIII. motum, neque ad sensum futuro ex usu anima li: quare eum aut non omnino in uiscus, aut nor in totum inseruit. Eiusmodi siquidem facultati hepar principium est, eaeque actiones sunt tum ipsi, tum eius uenis concreditae, cuiusmodi & plan tis insunt. Non licet autem rectè inuenire usu ullum cuiusuis particulae, totius organi actione ignorata. Porrò hepar facultatis nutritorię prin cipium, compulari oportuit duobus principijs alijs, sicuti & illa sibi inuicem. Hepar siquidem, pe cus quoddam (ut inquit Plato) est agreste, ipsumque nutrire colligatum necesse est, si modò ho minum genus sit duraturum. At ratio, quae homo est, sedem in cerebro habens, ueluti famulam quandam atque adiutricem irascentiam accen sit, quae sibi aduersus hoc pecus auxilio sit. Quo fit, ut ipsa principia tria, per processus, utputa neruos, uenas, & arterias, coniuncta, conditor no ster sit machinatus, ut sibi uicissim obsequeren20 tur. Ad haec uerò hepar, uentriculo, intestinisque omnibus per uenas, & colligantem ipsa tunica iunctum, proprio etiam tegmine membranoso quod oritur à peritonaeo, proximis corporibus colligatur. Omnia siquidem tunica hac obuoluuntur. Magno praeterea alio uinculo, septo transuerso: atque alijs quibusdam membranosis & paruis, constis nothis connexum est. Copulatur etiam & cordi hepar intercedente septo transuerso, utpote medio inter utrunque uiscus. Quis pe uena caua, septum transuersum permeans, a hepate ad cor ascendit. Cuius uenae indumentum crassum, tum uenam ipsam, tum totum ui scus, ad septum transuersum alligat. Quum au tem uenae ipsius eo in loco laesio, omnibus qua in toto animali sunt uenis, esset futura communis (uulnerata enim ea, aut diuulsa, subitò uelox sequitur mors) haud ab re natura, in anterio ribus quidem eius uenę iuxta dictam regionem partibus, ad maiorem securitatem, crassissimum 40 indumentum: in posterioribus autem tenuissimum, apposuit. Illae enim his facilius laeduntur. Quia uerò septum transuersum non solùm à na turalibus distinguit uitalia, sed etiam organun nec minimum respirationis existit, utrunque uicine rum uiscerum, ne uidelicet illud comprimerent, quantum fieri potuit abduxit conditor noster. Por rò lien limosos & melancholicos succos in hepate genitos trahit per uenosum meatum: attra ctos autem, non protinus in uentriculum excernit, sed ipse prius per multum ocium conficit atque immutat, utens ad hanc actionem potissimum ipsis arterijs, quae certè multae & magnae per totum uiscus feruntur: quarum assidua motione simul & innata caliditate, frangi & elaborari crassi illi succi possunt. Quicquid igitur eorum in succum huic uisceri maximè conuenientem translatum fuerit, alimentum spleni efficitur. Quod autem prorsus inutile clabora ri non potest, hoc ad uentriculum per alium ueno 60 sum stomachum splen eructat. Est autem spleni corpus rarum admodum atque laxum, spongię in star, sic ut crassos & melancholicos succos facil trahat, excipiatque. Caeterùm splenis caro, tamet. si laxa sit, à pulmonis tamen carne magno spatio relinquitur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 221-2","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/221-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/221-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 223","label":"ARTIVM LIB. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/223"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}