{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 24.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 24.1-4","ref":"24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/24.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"DE CONSTIT. ratio corporibus uel manifestò patibilibus, ullum adfert dolorem, minus profectò adferet impatibi libus. Etenim quodcunque in dolore futurum est necessum habet, ut cùm patiendi, tum sentiendi tacultate praeditum sit. Nulla tamen necessitas co git, id quod sentit, ex illis primis constare, qua ipsa etiam uim habeant sentiendi: nam sat erit si ex patibilibus sit. Dum enim patientur, alterabun turque, poterit aliquam sentiendi uim assequi. Cùm innumerę possint esse alterationes elementorum, unde mox innumerae particularum poterunt proprietates oriri, sic ut aliae euadant sensus expertes, aliae illo praeditae sint. Ex dictis igitur constat, elementa esse plura uno, eaque alterationi esse obnoxia: nunc uerò numerus eorum nobis iniestigandus est. Necessum autem est, ut illa quae rem quampiam alterant, primum quidem illud con tingant, quod ab eis alterandum est, atque ita mox ipsum tandem immutent, idque per tactiles qualitates, quae alterare totam proximae rei substan tiam possunt: cuiusmodi sunt caliditas, frigiditas, humiditas, atque siccitas: quae quidem actiuę qualitates planè & sunt, & dicuntur: ex eisque uel maximè oppositio prima, atque in hac ipsa, calidi tas. Praeter has quatuor, nulla reperitur qualitas, quae corpora quibus occurrit, alterare per totum possit. Vnde si niuem ad minima usque secueris nix quidem seruabitur: sed simulac calfiet, desinet actutùm nix esse. Quare quaecunque corpora has quatuor qualitates sibi uendicauerint primum, erunt omnium corporum elementa: sunt autem haec, terra, aqua, aër, ignisque. Ac proinde uniueri, qui demonstrationi parent, philosophi, haec esse omnium quae gignuntur, intereuntque, uera elementa, necnon mutuò se transmutare, habereque omnia subiectum quoddam commune, autumant. Igitur ex quatuor elementis simul contemperatis, corpus unum similare gignitur: quod pro uaria temperamenti ratione, aut particeps sensus, aut illius expers euadit. Vnde corporum similarium differentiae, quę simplices quidem sunt, tot sunt, quot elementa: calidiores nempe, frigidiores, hu midiores, atque sicciores. Totidem uerò & compositae, ut quę simul calidiores & humidiores sunt, quaeque frigidiores & humidiores: & praeter has alia tertia, siccior atque calidior: & quarto deinde loco, quae siccior est, & frigidior: sic tamen, ut quę temperarissima est, & harum omnium prima, non negligatur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 23.5-7","label":"23.5 to 23.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/23.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/23.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 24.5-6","label":"24.5 to 24.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/24.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/24.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}