{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 29.5-7","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 29.5-7","ref":"29.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/29.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/29.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/29.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Siquidem is facultaris uitalis est opus. Morbi autem magni tudinem cognosces ex suis symptomatis. At qua tenus alterum altero praeualet, concoctio crud tasque indicabit: quas subinde ex proprijs excre mentis cognosces. Quae enim in uentriculo con ficiuntur, deiectiones commonstrant: quae in ua sis, urinae: quae in corpore uniuerso, sudores Quo etiam modo & reliquae concoctiones om nes se habent, quae in una quapiam parte, aut plu ribus absoluuntur. Quibus omnibus commune est nunquam morbum solui posse, nisi prius in ex crementis, concoctionis signa cernantur. Nam ut concoctiones omnes celerem crisim, salutisque securitatem indicant, sic cruda, & quae in prauo uertuntur abscessus, uel nullam crisim, uel labo res, uel tempus prolixum, uel mortes, uel recidi uas declarant. Ac iam mihi uidetur uniuersa m dendi methodus (quae formam tantùm, ac uelu ti uniuersalem speciem totius negocij continet) ad finem suum peruenisse. Reliquum autem nunc fuerit, ut modum aliquem, quo quis posset eos qui à morbis sunt liberati, reficere: prospicere an tem ijs, qui in morbos procliues sunt: ac eos de nique, qui inculpata fruuntur corporis ualetudine conseruare, doceamus. Ergo ex symptomatis bus, quae medium inter ea quae sanis insunt, & ea quae eueniunt aegris, seruant, deprehenditur ipsa in morbos procliuitas.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 29.1-4","label":"29.1 to 29.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/29.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 30","label":"GAL. DE CONSTIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/30"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}