{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 318","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 318","ref":"318","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/318","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/318.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"Atque is motus sanè inest ossibus, quae in prachijs & cruribus sunt, fitque à musculis illa mo uentibus.* Cęterùm si ad primum mouens (quod est princeps animae facultas) ipsos musculos con pares, rationem instrumenti habebunt: si uerò ad id os quod mouent, non modò hanc, sed opi ficis etiam rationem sortientur. Idcirco prima utilitas animalibus ab actionibus ipsis accedit, secunda à partibus. Nullam siquidem partem propter seipsam habere cupimus. Superuaca nea quippe esset, si actione esset orbata, & abscindenda potius, quàm optanda. In omnibus autem animalium partibus, unà cum actione in sarum, usus etia adest coniunctus: quemadmo dum, exempli gratia, uidere est in elephanti pro boscide, qua parte, etsi aliquando ea mihi uisa fuerit ociosa, animal tamen ipsum, ceu manibus quamaptissimis, utitur: ac per eam etiam, perfo rata quum sit, ueluti per nares quasdam respirat. Sunt igitur in uniuersum opera naturae admiranda, quae praeter partium omnium aequalita tem, actiones etiam exhibuit, ac praeterea statim ut fuit genitum animal, ipsum earum usum ede cuit: ac breuiter, non solùm proportionem omnium membrorum extrinsecus, more statuariorum, sed in profundo etiam seruauit. Siquidem Polycletus ca nonem illum suum tam celebrem affabrè faciens. naturam est imitatus, in quibus potuit eam imitari. Potuit autem in solis externis partibus, in qu bus artem considerauit. Sunt itaque opera naturae digna quae suspiciantur: cuius nimirum arte & industria, ex multis omnia ferè optimè fiunt quum tamen à fortuna ipsa, ex innumeris con tingat fortè fieri rectè unum tantùm, aut alterum Quis igitur ex ortu & structura animalium non statim concipit animo, mentem quandam esse, quae uim habeat admirabilem, quaeque terras om nes peruadens, in omnes orbis partes extendi tur? Vbique certè animalia procreari uideas, quae constructionem habent dignam admiratione. Quanquam quaenam uniuersi pars ignobilior est terra? Attamen mens quaedam cernitur ad ipsam à corporibus superioribus peruenisse: quae si quis contemplatus fuerit, statim substantiae pulchritudinem admirabit: primum ac maximè solis: post ipsum, lunae: deinde syderum: in quibus par est, quantò corporis substantia eis est purior, tantò etiam mentem inhabitare, quàm ir corporibus his terrestribus, & meliorem & perfectiorem. Quum enim in limo, in colluuie, in paludibus, in plantis denique ac fructibus putrescen tibus, animalia gignantur, quae mirificas conditoris uires ostendunt, quid de corporibus supe rioribus est putandum? Licet autem* ratiocinatricem quandam naturam, etiamnum uel in Actio partis, est motus actiuus. Vsus partis, est aptitudo ad vtendum. Motus passius qui. Vtilitatem prinam animalibus ab actioni accedere, secun dam à partibus. Partem nullam pro pter seipsam ha pere cupimus. Partium actio ni semper etiam sum esse contiunctum. Elephantum vti proboscide tan quam manibus ac per eam respirare. Polycletum in canone suo illo celebri, fuisse imitatum naturam Fortunam rarò quicquam rectè operari. Terrae infusan esse vim superio cum corporum.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 317.5-7","label":"317.5 to 317.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/317.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/317.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 319","label":"PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/319"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}