{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 32.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 32.1-4","ref":"32.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/32.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/32.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Siquidem si quis uelit aliquem nimis repletum, aut prauis plenum humoribus, uel etiam dolentem secundum caput, ad huiusmodi operationem deducere, it inflammationes in membranis quae punctae fue rint, facilè excitabit, & malè uniuersum caput afficiet. Quod ne fiat, arte praeparatoria erit opus: cuius institurum est, totum corpus ab ex crementis, succisque exundantibus uacuum, atque etia caput ab omni dolore immune reddere. Nec ue rò eodem modo se habet notitia inflammationis curandae, quo illam se habere diximus, qua succurrendum est suffusionibus. Quin etiam alia est ars curandae inflammationis secundum genus: alia eius, quae ex certa particula definitur: ut ophthalmiae, quae inflammatio externae oculorum tunicae existit: aut peripneumoniae, quae pul monis: aut pleuritidis, quae membranae costas ambientis. Porrò si secundum corporis affectic nes uelit quis ipsam artem partiri, primae maximaeque eius partes erunt, curatrix, salubris, proph lactice, analeptice, senum custodiendorum ratio educatrix infantium, necnon optimi habitus con ciliatrix. Est tamen & alia partitio, quae à ratione operationum, & earum differentijs depromi potest: quemadmodum chirurgicen, pharmaceuti. cen, & diaetericen, esse primas atque praecipuas ar tis medicae partes pronunciant. Quae partitio qui busdam penes materierum differentias fieri uidetur. Nam cùm omnis particula corporis iuus ri & seruari possit, aut uictus ratione, aut medicamentis, aut manuum opera, inde tres illas me dicinae partes distinxisse uidentur. Dicamus ita que primas, & proprias, & quam maximè esse artis medicae partes eas, per quas ipsius artis finem cor sequimur: alias autem esse his superiores. Ac to quidem secundum numerum primę proximaequ sunt, quot sunt maximè propriae rationes medendi. Licebit porrò medicam ipsam artem in suas partes diuidere duplici modo: uno quidem, si sumamus initium ab ipsius artis prima ac ma ximè propria materia, ut constat per multimem brem illam diuisionem, quam assignauimus. Al tero uerò, à secunda materia, nec ita propria, hoc est, à corpore humano (quod quidem per accidens, eatenusque artis medicinalis, necnon philo sophiae materia existit, quatenus sanitatem & mo bum recipit, generationemque & interitum subit inito diuisionis exordio.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 31-3","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/31-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/31-3"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 32.5-6","label":"32.5 to 32.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/32.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/32.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}