{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 328-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 328-2","ref":"328-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/328-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/328-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/328-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"PERGAMENI GALENI de placitis Hippocratis & Platonis lib. IIII. T uerò ubi Chrysippus affectum definiens, eum esse ait irrationalem, & praeter naturam animi motum, hoc est, reluctantem rationi: rectè sanè ipsum qui in affectu est motum, ab inanimis irrationabilibusque distinxit. Mouetur siquidem lapis & lignum, sic tamen ut non reluctentur rationi. Cuius enim neutiquam interest ut obtemperet, sequaturque ratic nem, hoc quomodo repugnare rationi poterit? Meritò itaque id non uti ratione dicetur: sicuti reluctari rationi, quod naturam quidem habet sequen di, obtemperandique, sed interim praeter sui naturam alio modo fertur. Vnde liquet, nec inanimato cuipiam, neque irrationali animanti, affectum innasci posse animalem. Perdecenter etiam ab erroribus affectus ipsos distinguit. Quandoquidem errores, praua sunt iudicia, & ratio ueritatem men cita, implicitaque errori. Affectus contrà, nullum quidem erratum, neque praetermissum in ratiocinatione: sed est animi motus rationi inobediens. Nam qui ut patriam seruet, liberorum uitam contemnit, uel iugulandos tradit, honesti imaginatione d facit, ac ratiocinio usus. Medea autem, quae sciebat qualia perpetraret flagitia, non errore, ut ille, sed perturbatione ducta, trahebatur. Quinetiam, ubi celeriter currentium, qui ne si sistere quidem uelint, statim id possunt, Chrysippus meminit, apertè illo exemplo aliam uim prae ter rationalem, nobis posuit ob oculos, à qua affectiones ipsae absoluuntur. Etenim eorum qui per accliuia currunt, nulli adest ea difficultas sistenGoog Cordis motus duplex.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 328","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/328"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 329","label":"PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/329"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}