{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 335.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 335.1-4","ref":"335.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/335.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/335.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/335.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Propensiones quibus moue mur natura sunt trei ffectuum causa cognita, plurimum ad reme dij inuentionem confert adolescentibus, & insana quaedam peragentibus, Doricum canere iussit: illi uerò statim à motu insulso cessarunt: non quòd opiniones ratiocinatricis facultatis docerentur à cantionibus tibicinae, sed quòd affectibus obnoxia pars animae quum esset irrationalis, excitaretur, mitigareturque motibus irrationabilibus. Siquidem irrationali, ab irrationabilibus & commodum & noxa obuenit: rationali uerò, à scientia bonaque disciplina. Verùm pars animę affectibus obnoxia, temporis spatio partim repletur proprijs cupiditatibus, partim diuturnis laborat motibus. Quapropter amborum nomine ea conquiescente, & mediocriter mota, superior esse ratio iam potest: quemadmodum & equo effreni insessorem uiolenter excutiente, deinde laborante simul cursu, & praeterea saturato ijs quae concupiuit, rursus auriga superior euadit. At Chrysippus neque diuersam animę partem affectibus deditam, à ra Bruta, libidi tionali arbitratur: & affectus tollit à brutis ani 20 ne & iracundia mantibus, quum tamen libidine & iracundia reregi. gantur. Posidonius autem rectius, quae animan tia aegrè mouentur, & stirpium modo adhaereAnimalia quae à quib. anima cunt petris, ea cupiditate sola gubernari profacultatibus di nunciat. Reliqua uerò bruta uniuersa, utrisque faspensentur. cultatibus uti, & appetitoria, & irascibili. Hominem autem solum, tribus: quippe rationale prin Animae partem cipium, hunc sumere. Quòd igitur pars animae appetitoriam, diappetitoria, diuersa sit à raciocinatrice, hinc col uersam à ratioigere licet, quòd pueri dum sumus, instar bru 30 cinatrice existe torum animalium promptè ad repletionem feri re. mur, neque an id conducat, aut obsit, considerantes. Aetate uerò & ratione prouecti, saepe ne bibimus quidem omnino, ubi persuasum habuerimus, ex potu noxam subsecuturam: saepe minus quàm appetimus, si & hic copia obfutura est. Interim aquam bibimus, uinum concupiscentes. Rationis autem expertes homines, similiter infantibus atque feris, neque tempus expectant, neque quantitatem, qualitatemue corporis inspicere su 40 stinent. Quòd ergo nec ferae, nec infantes, ratione utantur, etiam apud Chrysippum in confesso est. At quòd ui alia praeter rationem ad fruendum ijs quae concupiscunt, alliciantur, modò ait, mo dò negat.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 334","label":"PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/334"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 335.5-7","label":"335.5 to 335.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/335.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/335.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}