{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 344.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 344.1-4","ref":"344.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/344.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/344.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/344.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"ueniat. Maximè autem uentriculus posterior offendit animal: deinde medius: minorem uerò anteriorum uterque noxam adfert. Cùm igitur coniunctis uentriculis cerebri (diuisio quorum abstu lerat motum & sensum) paulò pòst rursus sentiat ac moueatur animal, dicendum est in ipsius quidem cerebri corpore animam habitare: primum autem eius organum, tum ad uniuersos animar tis sensus, tum ad motus uoluntarios, esse animalem spiritum: qui quidem si animę substantia esset (quod aliquis posset existimare) simul cun eo, dum euacuatur, periret anima: cuius contrarium contingit. Nam euacuatus, donec recolli gatur, sensu, motuque, non uita destituit animal. Meritò igitur generatur hic spiritus iuxta uentriculos cerebri, atque ideo illinc desinit arteriarum uenarumque non exigua copia, ex qua sunt plexui choroides formati. Nam ex arterijs conscenden tibus caput, ac postea sese ad cerebri basim torquentibus, conficitur plexus reticularis, in quo elaboratur ipse animalis spiritus. Etenim arteria rum spiritus, uitalis & est, & dicitur: sicuti & a nimalis, qui consistit in cerebro: non tanquam an mae substantia is sit, sed ueluti primarium ipsius organum, habitantis in cerebro, qualiscunque illa substantia existat. Quemadmodum autem uitalis spiritus in arterijs & corde gignitur, ex inspiratione & humorum uapore, ita animalis ex uitali accuratius elaborato ducit originem: ad quam quidem elaborationem retiformis ille plexus fuit fa brefactus. Nam si exactè semen ipsum & lac natura elaborare desiderans, fecit ut diutius ea in co ctionis instrumentis immorarentur: ac propterea semini quidem anfractum quendam ante testiculos praeparauit, lacti uerò longitudinem uasorum ad mammas tendentium: merito etiam ad conficien dum animalem spiritum ex uitali, ueluti labyrin thum uarium, praedictum illum plexum constru xit. At uerò cùm nerui ipsi ex cerebro & membranis id ambientibus contrahantur, per eam ipsorum partem quae ex cerebro oritur, sensus omnibus membris atque motus suppeditatur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 343","label":"PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/343"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 344.5-7","label":"344.5 to 344.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/344.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/344.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}