{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 348-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 348-2","ref":"348-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/348-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/348-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/348-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"GALENI PERGAMENI de Hippocratis & Platonis placitis lib. VIII. lximus igitur animę principatum id esse, quod sensui ac uoluntario praeest motui. E Voluntario enim dico, nam cordis & ar teriarum motus, non pro arbitrio nostro perfici tur: sicuti nec tertium motionis genus, quod cir ca alimenti dispensationem uersatur. Iam uero ubi principium neruorum est, ibi animae principatus existit. Atqui principium neruorum in cerebro est: illic igitur animae principatus est nobis statuendus. Omnes porrò animantium particulae, neruorum compotes sunt: hae manifeste ex cerebro descendentium in ipsas, illae per me diam spinae medullam. At iecur uirtutis uegetatricis, quemadmodum & uenarum, origo existit: nec reperitur alia in animante particula, cu omnes uenae connatae sint. Si enim uena caua oriretur ex dextro cordis uentriculo, quod nonnulli existimant, omnino hęc, ut arteria, bifariam scissa, altera parte sui ad iugulum, altera ad iecur ferretur. Quod quum non appareat, clarum est, neque ex corde ipsam originem ducere. Quòd autem cor tum arteriarum, tum irascibilis animę principium existat, abunde à nobis est demon stratum. Deinceps uerò de naturalibus elemen tis, secundum Hippocratis & Platonis doctrinam similiter disseramus. Elementum est minima illius quod constituit portio. Quare ex ijs quae ad aliquid sunt, uox haec elementum dicitur: quemadmodum etiam pars. Vt igitur sermonis nostr quatuor & uiginti sunt elementa, eodem modo omnium generabilium & corruptibilium corpo rum, terra, aër, aqua, & ignis, minimae particulae existunt. At minimum dicitur, quod neutiquan sectionem Sensus instra mentum alteran dum sentimus. Sensoriorum in tium esse communem sensum Cerebrum esse princeps senso rtum Neruos sexami ta oriri à spina li medulla Spinalis medul lae membranae Spinali medulla secta, quid ac cidat Animae principatus quid Cordis & arte riarum motum voluntarium no esse. Animae princi patus in cercon Partes omni corporis, esse ner uorum compotes. lecur esse virtu tis vegetatrica, & ventarum on ginem Cor esse arteris rum principium, atque irascibil animae faculta tis Elementum est m nimia illius quod constituit, porti Elementa om nium generab","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 348","label":"PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/348"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 349.1-5","label":"349.1 to 349.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/349.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/349.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}