{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 358.7-11","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 358.7-11","ref":"358.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/358.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/358.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/358.7.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Quòd si quispiam Dei donum ac beneficium contemnens, aut vitam exosam habens, prius quàm ad finem sibi designatum aduentet, det seipsum praecipitem, disrumpatue crapula & vino: praeuidit quidem huic talem Deus exitum, non praefiniuit autem, cùm ipsum suo in consilio atque imperio voluntatis reliquerit. Est itaque singulis iam sua extrema dies, ad quam vtique peruenire, vsi optima victus ratione, poßint, à Parcis ipsis praefixa: quam quidem vt praeterire nemini ab illis est datum, sic etiam vt eam consequantur, solis contingit illis, qui praeceptis Medicorum audientes, & temperantißimè viuunt, & fouere vapidum illum humorem, vitae autorem, omnibus modis conantur: ad quam rem plurimum confert cum exquisitißimo victu, exercitijsque modicis, etiam regio vel admodum temperata, vel ad frigus magis quàm ad calorem declinans. Pro varijs siquidem ipsius coeli constitutionibus, constat hominum temperamenta, adeoque aetates ipsas variari. Aethiopes quippe (id quod tradit ex Asclepiade Galenus libro de philosophica historia) circa tricesimum annum senescunt, quòd sub ardentißimo sole, eorum calor genuinus quàm citißimè vnà cum subiecto humore euanescat. Angli verò Danique, ob contrariam causam, ad vicesimum supra centesimum annum, nisi propria pereant intemperantia, solent vitam ipsam protrahere. At Hispani, vt situ sunt medij inter hos, sic vitam illis quidem longiorem, his autem longè breuiorem sortiuntur. Inter omnes porrò temperies atque constitutiones ambientis, quas mihi experiri contigit, nullam hactenus adeò propitiam reperi tum hominibus, tum fructibus vniuersis, atque est haec qua perfruuntur Veneti: apud quos, fructus quidem ipsi quamdiutißimè incorrupti & succulenti seruantur: homines autem, vegeti, storidique, rarò nisi extremo senio absumuntur. Id quod sa nè est in causa, vt Venetijs paßim tot senes, tamque reuerendi, cernantur. Romae verò contrà, perpau ci inueniuntur veri atque genuini ciues sexagenarij. Quòd si qui exteri illuc aetate ingrauescentes con fluant, intercipiuntur breui: quod certè argumentum efficacißimum est, te, Beatißime Pater, singulari mo destia & temperantia tua, peruicisse malignitatem syderis: quippe qui sensibus vniuersis integris, absolutißimisque tam venerandam canitiem indeptus atque assecutus fueris: ad quam quidem nobis feliciter conseruandam, producendamque in multa annorum curricula, quaecunque de tuenda valetudine Ga lenus Pergamenus conscripsit, ea omnia nuper instigatione Excellentißimi viri Ioan.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 358.1-6","label":"358.1 to 358.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/358.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/358.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 358.12-13","label":"358.12 to 358.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/358.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/358.12"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}