{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 405.1-5","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 405.1-5","ref":"405.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/405.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/405.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/405.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"te cibum mediocre. Tragus Cibi consisten tes in mediocritate, omnium. mendatissimi sunt desiderarent. Erat enim pater meus geometriae, architecturae, astronomiae, arithmeticae, logisticesque studijs excellens, maximeque omnibus quibus erat notus, ob ipsius iustitiam, modestiam, bonitatemque, ut quiuis ex philosophis alius, admirationi. Caeterum qui potest exerceri ante cibum, is haud sanè admodum exquisitos cibos deside rat: cui uerò negocia & occupationes impedime to sunt, non modò huic probato innoxioque uictu, sed salubribus quoque medicamentis est opus. In primis igitur ijs qui quietè ac pro animi sententia uitam traducunt, eam uictus rationem describam, ex qua gigni sanguis optimus possit. Dein enitendum est, ut quaedam his etiam pręce pta tradantur, qui turbulentam uitam, atque nego cijs deditam agunt. Cibi itaque succi probati sunt, ex frumentaceorum genere panes purissimi probeque confecti, adhibita prius maceratione atque fermentatione debita, necnon sale iniecto. At co cti in clibano praestant: post quos furnaceis secun 2 dae debentur partes. Alica uerò, sicuti & suilla ca ro, si exactè in uentriculo concoquantur, in sanguinemque à iecinore conuertantur, probatissimo: gignunt humores: aliquid tamen glutinosi in se habent, ob idque in ijs iecur obstruunt, & renes, quibus haec à natura astrictos meatus sortiuntur, ac proinde distributionem impediunt. Horum quoque usus uberior, in supradictis particulis uel grauitatem, uel dolorem nonnunquam facit. Quin etiam in uenis quae per caua iecinoris, aut per mesaraeon feruntur, redundans humor periculum ad fert, ne uel putredinem contrahat, uel eae ipsae particulae in quibus congeritur, afficiantur phlegmo ne. Quippe necesse est crudos crassosque humores, uel concoqui, uertique in sanguinem, uel com putrescere: non secus ac quae calidis in locis diutius manent. Quamobrem inuenta medicamen ta salubria sunt, quae tenuandi uim possident, quę obstructionibus liberant. Quanquam horum frequentior usus, uel serosum, uel biliosum, uel me- 4 lancholicum procedente tempore sanguinem red dit. Quandoquidem id genus medicamenta, non solùm incidunt & tenuant, sed etiam immodice calefaciunt: ob idque & solida membra exiccant, & crassum humorem reddunt, quo in renibus asso, gignuntur calculi. Optima itaque corporis con stitutio, quae temperatissima est, meatus, per quo humor fertur, patentiores habet: quam quidem talem conseruat ante cibos exercitium mediocre Tragus ex frumentacei generis alimentis, eius 50 dem cum alica naturae est: aegrius tamen concoquitur. Propè etiam natura ouorum atque uires accedunt. Iam uerò quae glutinosos crassosque humores gignunt, si in hepate conuertantur in sanguinem probum, potentissimè nutriunt. Caeterùm qui cibi in omnis excessus mediocritate consistunt, ij omnium commendatissimi sunt.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 404-2","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/404-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/404-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 405.6","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/405.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/405.6"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}