{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 409.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 409.1-4","ref":"409.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/409.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/409.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/409.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Caricae quando pediculos gi gnant. obsonatrix, quae uarijs modis concinnat cibos quibus denique omnibus gubernatrix natura fru ctiferas plantas disponit. At uentriculi, uuluae intestinaque animalium, quò duriori substantia quam ca ro constant, eò etiam concoctu difficiliora, nec a deò boni succi sunt, nec tam apta ad nutriendum. Sed caudę sunt his quoque duriores: reliqua uero in ipsis, quae ad concoctionem & nutritionem spi ctant, duritiei proportione respondent: hoc tamen excepto, quòd motionis causa minimè excrementis redundant. Cum his uolatilium colla, similitudinem quandam habent. Ventriculi pedestrium & uolatilium, maximè inter se differunt. Nanque ex uolatilibus crassus durusque est, & concoctu difficilis: at si coquatur, uberrimè nutrit Gallinae & anseris praestantissimus est. Caeterae uerò anserinae partes, alis exceptis, sunt durae, & excrementosae, nec facilè concoctionem admittunt. Struthiocamelorum membra omnia, dura, ex crementitia, & concoctu sunt difficilia. Aurium car tilago & sicca est, & minimè nutrit: earum cutis exterior tenuis aridaque: aegrè item concoquitur, & parcissimè nutrit. Oculi à paucis edunt: constan enim ex substantia dissimili. Caeterum eorum mu sculi tantùm facillimè concoquuntur. Ex animan tibus quorum natura est ad gignendos bonos hu mores aptissima, sues mediocris iam aetatis habentur. Caro ex porcellis paruulis, excrementis scatet. Itaque ex pedestribus animalibus suilla caro cibus probatissimus est: deinde hoedina, mox 30 uitulina. Agnina uerò, humida, tum lentorem, mucoremque in se habere censetur. A caeteris pedestris generis, meo iudicio, abstineat, quisquis bo ni succi generationi animum curamque intendit. Pri sana probè ex optimo hordeo confecta, inter ci baria omnia prorsus omni noxa caret: nutrit tamen quàm panis minus. Foenograecum non boni succi est, si quis eo liberalius utatur. Ptisanam ue rò, etsi quotidie ad satietatem sumpseris, non idcirco boni succi generationem impedias. Idem quoque 4 de fabis dicerem, cùm nec mali sint succi, nec ob uim illam detergendi, quam habent, obstructiones faciant, nisi inflationes parerent. At pisum extergendi quidem uim non aequè habet, ac faba: sed inflatione caret. Lentes & uitiosi succi, & melancholici sunt. Ochri praeterea & dolichi his quae diximus deteriores, & cicerculis meliores habentur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 409","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/409"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 409.5-6","label":"409.5 to 409.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/409.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/409.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}