{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 411.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 411.1-4","ref":"411.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/411.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/411.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/411.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"crassum & dulce, esse nigrum. Vinum dulce quibus sit propi nandum Vinum odoratum aput tentat Vinum tenue mouet vrinas. Moderata esse conseruanda si milibus, immoderata corrigen da contrarijs Mustum deijcere aluum. possunt: laxa nonnulla, & quae inaniuntur facilè: eamque ob causam humidiore illa alimento egent, hęc sicciore. Alia item glutinosius, alia tenacius, alia parcius, alia uberius alimentum desiderant. Si militer, quibus sanguis est admodum melancholicus, humidi calidique cibi sunt dandi: quibus ue rò biliosior, frigidi & humidi. Verùm ubi pituitosus existit, cibis tunc opus est qui calefaciendi siccandique uires obtineant. Qui probo sanguine abundant, alendi sunt parcius ijs cibis, qui natu 10 ram mediam sortiantur, sic ut neque aliqua prima rum qualitatum excellant, nec crassi aut tenues, nec lenti aut aridi, aut denique friabiles sint. Porrò ariditas, in duris ualdeque siccis rebus: friabilitas autem, in mollibus, medijsque inter humida & sicca inuenitur. Commune tamen utrique est, ut tenaci lentore careat omnino. Ex uinis quae aquosa tenuiaque sunt, urinas mouent, & paucissi mi sunt nutrimenti: crassa uerò, ut Theraeum & Scybelites, quae absolutae dulcedinis sunt, non le 20 uiter quidem nutriunt. Cilicium uinum, austerum simul & dulce existit. Quae Aegis & Perperinae proueniunt, medium inter dulcem & exquisite astringentem qualitatem, saporem reddunt: nigraque hęc omnia sunt. Nulla enim uina inuenies crassa pariter & dulcia, quae nigra non sint. Alba uina haudquaquam dulcia sunt, sed alia austera & crassa, alia aquosa & tenuia. Ex flauis autem, ru tilisque, nonnulla mediocriter dulcia sunt, sicuti Hippodamantium, Faustianum, Falernum: nonnul. la omnino dulcedine carent. Sunt autem his rubra crassiora, & ex rubris, quae proxima colore ipso nigris sunt. Nutriunt autem haec omnia crassitudinis proportione: eamque ob causam, qui inligent refectione, ut dulce uinum potent, suaden di sunt: ac tum praecipuè, cùm horum iecur, lien & renes, uitio penitus carent. Verùm cui crassus succus per uenas redundat, tenuis substantiae ui num: cui frigidus, acre & uetustum: cui non frigidus, quod neque acre neque uetustum sit, accommodatum est. Ad bonos autem humores gignendos, odoratum praestantius: sed tamen caput tentat. Tenue, ciendae urinae magis idoneum, capiti nullam infert noxam.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 411","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/411"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 411.5-6","label":"411.5 to 411.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/411.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/411.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}