{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 412","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 412","ref":"412","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/412","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/412.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"Praeterea nec commodè per aluum transeunt, nec digeruntur, nec urinas mouent, nec sanguinis confectio ni nutritionique idonea sunt. Sępe etiam, ut aqua, in uentre suspensa remanent: ut si paulò amplius ex ijs hauseris, facillimè coacescant. Sed ex recen tibus uinis genus illud duntaxat tutò bibitur, quod tenuis substantiae est: sicuti ex Italicis, Cau chanum, Albanum, & ex Sabinis Thuscisque nonnulla. Aminaeum quoque quod in eo colle nascitur qui Neapoli imminet, citò ut bibatur idoneum redditur: quale apud nos in Asia est Tibinum, Arsinium, & Titacazenum. Quae sanè tenuia, candi da, & aquosa existunt, ideoque oligophora uocan tur. Et quemadmodum rutila uina, cùm calida po testate sint, replent protinus caput, sic illa, nempe tenuia, & aquosa, leniterque astringentia, non modò capiti innoxia sunt, sed etiam leues eos ca pitis dolores nonnunquam tollunt, qui ab humoribus in uentriculo collectis proficiscuntur. Quin & aquae potio, uitium praecipuè in se habentis, nonnullis capitis dolores infert: nam & ipsa corrumpitur, & naturale robur exoluit. Quo fit, ut ubi uentriculum inualidum reddidit, in ca uas eius partes ex reliquo corpore sanies quaedam biliosa defluere consueuerit, more eorum quos premit inedia. Quibus sanè offensis, noxisque, dictum uinum, sui temperamenti ratione, hominem actutùm liberat: pauloque post, ubi firmarit uentriculum, quae illi noxia sunt, ad partes infernas defert. His ergo qui calido admodum tem peramento sunt, aquae potus longè accommodatior est uino: quod utique si interdum propinare expediat, sit quidem tenue, leniterque austerum. Ex ui nis itaque quod uetustissimum est, adeò ab albo & austero, necnon recente & crasso distinguitur, ut 40 illud quidem efficacissimè calefaciat, sensibilem hoc refrigerandi facultatem obtineat. Dulcissimum autem acerrimumque mel, eximiae aestimationis est. Verum cuius libet generis mel calefaciend uires sortitur, sumptumque à calidis corporibus facilè in bilem uertitur. Idcirco pituitosis admo dum naturis, aetateque & senio confectis, utiliter datur: frigidis quoque morbis accommodatissimum est. Acetum mulsum, hoc est, oxymel, sanitatis tuen dae gratia aetatibus naturisque omnibus utilissimum est: siquidem obstructiones omnes discutit astrictosque meatus ita aperit, ut nulla in parte crassi glutinosique succi adhaerescant. Quare medicamenta salubria, tenuandi omnia in se potestatem habent, tutioraque ad ualetudinem tuendam tensentur, quàm quae crassiores humores gignunt sed bonam habitudinem, roburque efficere nequeunt. Vitanda autem penitus quae uitiosi sunt succi, prae terquàm aestate, cùm languentium corporum siccitati & calori occurrendum est. His enim hoc ipso tempore, mala, pruna, cerasa, moraque idonea sunt: item cucumeres, pepones, melopeponesque: sed parcius his uti conuenit. Dantur quoqu praecoccia, persica, & quae à Romanis milce dici tur, refrigerata tamen: necnon spuma lactis, atque etiam cibaria ex lacte confecta. Ficus item frigidę, Vina vetusta alfacere impen tus, recentia nulatenus. Vinorum recencium noxae. Aminaeum vinum. Aquae potio qua mala inferat. Aquae potus qui bus conueniat. Mel omne calfa cit, atque in corpo","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 411.5-6","label":"411.5 to 411.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/411.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/411.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 413","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/413"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}