{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 416","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 416","ref":"416","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"Nemo igitur est qui allium, cepam, nasturtium, porrum, & sinapi, in genere ignoret esse tenuan Tenuantia me dicamenta tium: post illa autem, smyrnium, pyretlirum, origa num, calaminthen, sisymbrium, pulegium, satureiam, thymum: quae omnia uiridia quidem manduntur: exiccata uerò, iam non amplius sunt cibi, sed medicamenta. In summa, omne quod sicSicca esse valo tiora viridibus. cum est, uiridi ualentius existit. Eorum uerò qua sicca non sunt, maturiora minus maturis: & quę in montibus & locis siccis proueniunt, ijs quae Montana esse va in campestribus, planis, hortis, & paludibus cre lentiora campe stribus scunt, sunt fortiora. Praedictis autem ordine pro xima est capparis, & terebinthi fructus: his autem eruca, sium, apium, petroselinum, orminum, raphanis, brassica, & beta. Malua uerò & blitum, & atriplex, tametsi ijs specie sint proxima, facultatibus tamen dissident: aquea enim sunt, minimumque acris facultatis sortiuntur: quomodo cucurbitae, citrulli, melones, melopepones, & pruna: humida siquidem sunt haec omnia, necnon frigida, & pituitosa, potissimum si cruda & non elixa man dantur. Omnia igitur tenera & increscentia, facultatibus moderata existunt. Quo fit ut pleraque medicamenta, dum oriuntur & adolescunt, non secus ac cibi mandantur: ut silphij, sinapis, pyrethri, & iringij stolones, quae omnia ubi con maturuerunt, magnam habent uim incidendi. Tenuant uerò admodum, dum oriuntur, atque adolescunt. Pari modo & urtica, priusquàm exiccetur est esculenta: praeterea foeniculus, ruta, coriandrum, anethum, eiusdem cum illis sunt speciei, euidenterque etiam calfaciunt. At uerò agrestia olera, inter ea quae diximus, naturam me diam sortiuntur. Si quid igitur olfactui, aut guAcria haberess cultatem tenuanstui, aut utrique simul, acre, mordicans & calidum apparebit, scito facultatem id habere tenuandi, atque incidendi. Ad haec, si quid olfactui bonum odorem inferens, aromatis speciem repraesentet, id quoque uiribus calidum esse oportet: sed non aequè ac mordicantia & rodentia, & insigniter calfacientia. Incidunt praeterea & quae saporem habent nitrosum, aut salsum: quorum plurima etiam aluum deijciunt, nec minus ijs amara, facultate tenuandi sunt praedita. Incidendi autem in illis facultas, aceto & melle intenditur, oleo uerò minuiTenuandi faci tatem aceto in tur. Mixacanthus porrò, mediae quodammodo tendi atque melli, est facultatis: ab eo autem elij & chamaedaphne remitti autem utrinque non multùm differunt. Stomacho auten pleo minus praedictis commodant uitis albae, & uiticis, & spinae asparagi: omnium autem maximè auste ri atque astringentes, quales sunt uitis, ac rubi. Spi nae uerò asparagus aluum deijcit. Iuuat etiam uen triculum, facultatisque est mediocris, & palmae gerPalmae germa men. Qui asparagi amaroris quippiam pręferunt quantò amariores, tantò ijs sunt sicciores, & inci dentes magis. Semina sunt facultate suae plantae Semina esse sasimilia: nisi quòd illis prorsus sicciora sunt, macultate suae platae similia. gisque ad calorem propensa, eoque magis tenuantia. Non Papaueris semen tanquam inno xium, panib. & placentis misce ri soporiferum tamen existere Lactucae semen soporiferum esse, Semina tenuan di vini possiden tia Rutae semen. Cerealia. Chedropa. Frumenta. Triticum. Tritico elixo cur non sit vtendum Panis optimi conpositio. Tritici differen","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 415-2","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/415-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/415-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 416-2","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416-2"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}