{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 416.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 416.1-4","ref":"416.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"41 GAL. DE ATTENVANTE Non omnia tamen sunt uesca, ut nec herbae ipsę. Est itaque papaueris semen herba ipsa praestantius, ideò ut tanquam innoxium panibus ipsum & placentis permisceant. Refrigerare tamen & ipsum paàm ex hoc intelliges, quòd caput grauat, & so poriferum est, sed non perinde ac succus ipsius. Soporiferum est & lactucae semen: quandoquidem & olus ipsum frigidum est & humidum. Ab his igitur frigidis humidisque seminibus ei est cauendum qui tenuante uictus ratione uti uolet. Sesami semen, succum crassum ac lentum in corpore gignit: apij uerò, petroselini, cumini, carui, anisi, li bystici, sinapi, ameos, dauci, seseleos, & omnium denique odoratorum & acrium, euidenterque calfacier tium semen, tenuanti diaeta utentibus congruit. Caeterum rutae semen uehementissimam tenuand uim possidet. Pari modo & lini & cannabis semi na: quae etiam & caput tentant. Quibus tunc praecipuè utendum est, dum sanguinem per urinas purgare uolumus. Cerealia omnia generaliter appellantur legumina. Quae uerò manu leguntur, speciatim dicuntur chedropa: sicuti & frumenta, quae falce putantur. Triticum igitur firmissimi est alimenti: succumque crassum admodum gignit ac lentum. Quare illo simpliciter elixo non est uescendum: nam concoctioni renititur, & crassum succi producit. Sola autem ea praeparatio est probanda quae fermento constat, sale, & clibano. Paulò deterior quae minori furno. Triticum quod graue est & densum, ac in profundo flauum, copiosiss mi alimenti est, crassique succi ac lenti. Contra quod leue est, & rarum, & album, minus nutrit, succumque gignit crassum minus, ac lentum. Simila go autem & alica, multum alunt, crassique sunt succi, ac lenti. Verum similaginem quidem non conueni tos attingere, qui extenuante uictu utuntur. Ali ca uerò possunt uesci moderatè, tum sola aquae incocta, tum uerò cum mulso, aut uino dulci, fla uoque ac tenui, quodque uiribus Falerno sit proximum. Licebit etiam miscere tum betas tritas, tum 40 anethi nonnihil, uel porri, uel pulegij, uel calamin thes, uel hyssopi, uel piperis. Ptisana autem ipsa per se nonnihil absterget, ut hyssopo non magnoere egeat.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 416-2","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 416.5-8","label":"416.5 to 416.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}