{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 416.5-8","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 416.5-8","ref":"416.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Mel prisanae immiscere opus non est nisi quis ea quae in thorace ac pulmonibus continentur, studeat expectorare. In hepatis uerò ac ienis affectibus ipsum admiscere non conuenit. Hordeacei panes, quouis illi modo parentur exigui alimenti sunt, succumque crassum, ac flatus minimum generant. Polenta uerò, similiter ac panes, nutrit: nisi quòd siccat magis, proptere: quòd frixa existit. At farina est utrisque humidior excrementosaque magis ac flatulenta, & potissimum si cum lacte coquatur. Ex typha porro & auena, panes similiter conficiuntur, qui & aegrè coquun tur, & succum reddunt non probum. Inter haec & triticum, olyra medium locum sortitur: nimirum tantò deterior tritico, quantò his melior existit Quod uerò ad zeam pertinet, non arbitror esse aliud frumenti genus, ab olyra & typha diuer 60 sum: sed existimo, id quod nos appellamus ty pham, à ueteribus zeam appellari. Quod semen ubi à cortice spoliatum fuerit, tritico, hordeo, & olyra, longè tenuius atque exilius existit. Flauum pręterea est, ut triticum: non autem album, ut hordeum Fabae minus quidem quàm hordeum tergent: ueru sunt concoctu difficiles, atque admodum flatulen tae. Fabis pisa ad omnia sunt praestantiora. Eruilae uerò, & dolichi, & phaseoli, multò fabis sunt deteriores. Lentes autem tametsi succum crassum gignant, non omnino tamen sunt aspernandae Lupini similes sunt lentibus, nisi quod multu siccant. Cicer cibus est flatulentus, & concoctu difficilis, atque excrementitius: ad mouendas tamen urinas commodum. Eruum boum magis quam lio minum est alimentum: incidendi tamen facultate insignitur. Vnde & ex eo medicamentum paratur. quod in ijs quae in thorace haerent expectorandis, nulli est secundum. Foenograe cum non incommodè alui deijciendae gratia, ante alios cibos sumitur Cum melle quoque eius succum exhibent, ut qui cal faciendi ac detergendi uim habeat. Quòd tame caput tentet, usus eius multus cauendus est. Pru na Damascena hydromelite incocta, praemanlunt ij, quibus extenuante uictus ratione est utendum.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 416.1-4","label":"416.1 to 416.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 416.9-12","label":"416.9 to 416.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.9"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}