{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 416.9-12","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 416.9-12","ref":"416.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.9.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Verum his magis aluum deijciunt, quae ex Iberia exportantur. Ventrem pręterea subducunt echin ni marini, & concharum omnium atque annosorum gal inaceorum iuscula. Panicum & milium praui sunt succi, flatulenta, & difficilia concoctu. Nam alui fluo rem impense siccant. Hortenses lobi cibo adaptantur: crassi tamen, pituitosique sunt succi. Ex fri mentaceis cibis solum hordeum, tenuanti uictui es innoxium. Secundum hoc sunt panes clibanitae, qui ex tritico fiunt. A reliquis abstinendum censeo. Ex piscibus saxatilibus, montanisque auiculis, multum copiosumque potes alimentum ad tenuantem uictum accommodare. Animalia siquidem quae in stagnis ac locis aquosis & campestribus degunt, humidiora sunt, atque excrementitia: quae uerò in monti bus uiuunt, omnia sunt tum sicciora, tum calidio ra temperie: eorumque caro minimum pituitosa ac uisc da existit. Quare animalia omnia in montib. nata, multò ijs quae in locis oriunt planis, sunt pra stantiora. Mandendae etiam sunt aues eae, quę in tu ribus uineisque agunt uitam. Quare columbae turricolae domesticis sunt meliores: tum etiam pari mo do & apri, suibus domesticis: atque ut in summa d cam, omnia quae exercentur, ijs quae sunt ociosa: & quę cibis siccioribus, ijs quę humidiorib. utuntur: & quae purum ac tenuem aërem inspirant, ijs quae con trarium, ad tenuem uictum sunt praeferenda. Etenim suum domesticorum caro omnium aliorum ciborum fir missimè nutrit: plurimum tamen habet lentoris Quòd si is qui talem uictum requirit, sese multum ex erceat, licebit ei & auribus, & rostris, & pedibus suillis uesci: uentre praeterea, & matrice, si modò ea elixa belle fuerint. Qui autem uitam in maiori ocio degunt, abundè eis fuerit montanis auibus uesci, & piscibus saxatilibus, ac breuiter omnib. quae carnem habent simul mollem atque friabilem, Nam ab ijs quę aut duram habent, aut lentam, omni no abstinendum est, nisi aliorum penuria nos aliquando talia esse compellat.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 416.5-8","label":"416.5 to 416.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 416.13","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/416.13"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}