{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 418.5-9","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 418.5-9","ref":"418.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/418.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/418.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/418.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Itaque eorum omnium quae gustu nullum morsum, nec acrimoniam, nec calorem referunt, radices suspectas habere oportet. Quid iam olera memorem, quorum non solùm radices, sed etiam germina, stipitesque ac folia, suc cum gignunt admodum pituitosum? Solae itaque radices acres & calidae sunt gustandae, ut allia, cepae, & radiculae, eaeque pro pharmacis potius qua pro alimentis habendae. Quod uerò ad fructu pertinet, rei propositę minus sunt noxij, qui uer trem lubricant: ut mora, pruna, cerasia, & ficus Deteriores autem sunt qui tardè permeant, maximè si consistentia sint duri: à quibus prorsus est temperandum. Mandendi autem qui ad reponendum sunt apti, qualia sunt pira, cydonia, & pleraque uuarum genera: in quibus molliora potius quàm duriora mandenda sunt. Nemo tamen ul lo horum ad sanitatem utitur: quemadmodum neque pomis, nec persicis, nec Armeniacis, quae latinis praecoccia appellantur: & ijs multò adhuc minus, sericis, quae uocant, & myrtis, & alijs eiusmodi Pari modo nec mespilis, nec sorbis: quibus tamen rectè quis ad alia utetur. Summatim uerò quae uehementer sunt austera, & pontica, huic sunt ui ctus rationi aduersa. Soli autem uentris fluxui aut uentriculo stomachoue imbecillis, conferunt Porrò inter ea quae in hyemem seruari possunt, caricae ac nuces tum ad id sunt accommodatissimae, tum etiam nihilominus ad tenuem uictus rationem. Pistacia praeterea, & amarae amygdalae, haudquaquam sunt improbandae. His duriores sunt nuces ponticae, nullamque abstergendi ex uisceri bus excrementa uim possident. Castaneae uerò, siue elixentur, siue assentur, siue etiam frigantur, semper sunt prauae: & multò magis, si cru dae mandantur. Oliuae, quod quidem ad propo itam diaetam attinet, medium quodammodo sunt edulium. Quae uuae in uinaceis conduntur, uentriculi quidem imbecillitati conferunt, praesenti autem scopo non item: & his adhuc minus, quae in uinis seruantur. Vuae passae si astringentes non sint, tumentibus lieni & hepati non conducunt, thoracis autem ac pulmonis affectibus auxiliantur. Noxia etiam sunt mala punica, si fuerint pontica: imbecillum tamen uentriculum iuuant. In summa uerò, duri omnes ac pontici fructus, sunt praui: reliquis autem moderatè uti poteris. Quòd si quis existat, qui in uarijs sui partibus sapores habeat diuersos (mali enim citrij cortex est acris, acida autem pars intima: at caro, tum pituitosa, tum cras si succi) partes quidem acidae & acres sumendae, ab alijs autem est temperandum.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 418.1-4","label":"418.1 to 418.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/418.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/418.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 418.10-13","label":"418.10 to 418.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/418.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/418.10"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}