{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 422.1-5","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 422.1-5","ref":"422.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/422.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/422.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/422.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"ANIMI AFFECT. LIB. nunquam sibi quicquam laboris assumere. Ergo nec tuis ipsius manibus seruum caedas, nec quandiu iratus fueris, alij ut id faciat imperes, sed in posterum differas. Postquàm enim furor refrigera. tus fuerit, prudentius, temperatiusque dispicies, quot uerberib. famulus plectendus sit dignus:* nisi fortè melius esse uideatur, initio statim concessa uenia, negocium ipsum transigere, & ubi lorum afferri iusseris, tum uerbis duntaxat corrigere, minitarique, te non amplius condonaturum, si rursus ille idem scelus patrarit. Praestat itaque te facere omnia quae facis, ubi impetus ille animi deferbuerit: quo tempore iam ratione opitu lante, punitionis modum sis inuenturus: cùm nimirum impetus irascentis nihil ab insania, uel: furore differat. Quamobrem à ueteribus haud immeritò animi affectus haec quinque appellata fuerunt: moeror uidelicet, ira, excandescentia, cu piditas, metusque. Singulis itaque diebus atque horis habere hanc in promptu opinionem oporret, quòd praestet quidem unumquenque sese exhibere dignum, qui egregius ac frugi ab omnibus appelletur: hoc autem fieri non posse ut contingat nobis, nisi eum, qui singula errata indicet, censorem admonitoremque habuerimus: quem sanè ipsum nostrorum peccatorum iudicem, & ser uatorem nostrum, & amicum maximum existima, re conuenit. Qui quidem & si tibi uisus fuerit aliquando falsa crimina obijcere, ne ob id quidem irasci oportet: & quòd multò melius quàm tu ille singula peccata tua perspicere possit: & quòd licet falsum quandoque tibi crimen obijciat, in eo tamen tibi sit utilis, quòd te ad eorum quae agit diligentiorem obseruationem excitet. Curabis autem perpetuò, ut quam dignus sis, quantique facien dus, à teipso, non ab alio, accipias: habensque in memoria semper, quanta sit eorum qui irascuntur, deformitas animi, quantaque rursus uenustas eorum qui sine ira uiuunt. Omnibus accusand teipsum potestatem facias, gratiamque habeas ne adulantibus, sed obiurgantibus potius. Pateant autem semper domicilij tui fores, ut liceat notis ac familiaribus omni tempore ingredi: cùm sic affecto, atque omnia ritè facienti, uerendum tibi non sit, ne ab ingredientibus aliquo magno scelere implicitus deprehendaris. Volo itaque ut non modò alios omnes, sed teipsum in primis etian uerearis, illique auscultes qui dixit: Omnium auten maximè tuijpsius te pudeat.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 422","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/422"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 422.6-7","label":"422.6 to 422.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/422.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/422.6"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}