{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 424.1-5","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 424.1-5","ref":"424.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"423 GAL. DE COGN. CVRAN. tenuis atque imbecilla redditur, ac sic imbecillitate coacta, non ultrò, ipsam rationem sequitur, ueluti quoddam mancipium. Duplex itaque in nobis est animi uis expers rationis: una, cuius & citò excandescere & irasci est officium: altera, quae ad id quod ipsi iucundum, suaueque uisum sit, praeceps fertur, antequam utile ne sit atque honestum, an noxium & turpe, cognorit. Hanc igitur, quae uehementissima est, cohibere actutum oportet, priusqua ubi incrementum acceperit, uiribus inuictam inex 10 pugnabilemque se exhibeat: tunc enim uel si uolueris, non poteris illam compescere, sed dices (quod audiui olim quendam amantem) uelle te quidem desinere, at non posse. Quippe ut nonnulla corporis uitia propter magnitudinem insanabilia sunt: sic uis illa, cuius est temerè concupiscere, plerunque imore accenditur insanabili, non corporum modo quae sunt formosa, aut rerum quae pertineant ad ue nerem, sed etiam crapulae & uinolentiae, itemque ob scoenitatum quae praeter naturam patrantur. Quae 20 igitur de ira & excandescentia uincenda dixi, eadem puta de alijs affectibus me dixisse. Quę om nia tibi saepius reuocanda in memoriam sunt. quòd si non possis tam crebrò, at saltem matutinis horis, semper antequam aliquid eorum quę acturus es aggra diaris, & uespertinis antequam cubitum eas. Ego siqui dem consueui admonitiones has, primum quidem bis legere singulis diebus, post uero etiam ore e nunciare. Neque autem sat esse putes ab ira una dur taxat liberum te conseruare, nisi etiam ab omni edacitate, uinolentia, nequitia, curiositate, & inuidia, te purum integrumque conserues. Nam nec propter sitim decet, sorbentium instar, totum calicem exhaurire: nec propter famem in conspectu om nium, insatiabiliter ipsum uentrem explere: sed danda opera est, ut omnibus unà coenantibus, minus obsonij assumamus, & à cibis gulam nimium irritantibus abstineamus: moderatè interim uescentes ijs, quae salubria habentur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 423","label":"ANIMI AFFECT. LIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/423"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 424.6-9","label":"424.6 to 424.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.6"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}