{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 424.6-9","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 424.6-9","ref":"424.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.6.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Progressu uerò ter poris, ne respicere quidem te ad conuiuantes ue lim* (magnum quippe non fuerit, si in cibo & potu illis continentior esse uidearis) uerùm, si hoc honore te afficere decreuisti, cura sedulò, ut con tinentius uiuas hodie quam heri. Quod si feceris, senties haud dubiè te indies ab ijs, quae dixi, multo minori negocio abstinere: maximaque perfundenris laetitia, si quando uerus modestiae, temperan tiaeque amator extiteris. Sic enim gaudet, quicunque in ea re promouetur, cuius amore flagrat. Hanc enim si ingrediamur uiam, non satis esse putabimus si plusquam dissoluti homines consecuri simus modestiae, probitatis, & continentiae: sed primum quidem eos qui hisce student uirtutibus, supera re conabimur (est enim haec concertatio atque aemulatio pulcherrima) post uerò, etiam nosipsos: dque memores semper pulcherrimorum dictorum, quorum uel hoc in primis est unum: Delige optimum uitae genus, quod reddet consuetudo iucundum. Quemadmodum igitur cùm te aduersus iracundiam exercere iubebam, tum argumento uti poteras, te aliquid profecisse, quòd non am plius te excandescentem cerneres: ita in ijs qua ad modestiam pertinent, hoc indicio intelliges quantum profeceris, quòd nec cupiditate quidem suauissimarum rerum tangaris. Caeterum ad modestiam una est uia per continentiam. Hoc siquidem modestus superat continentem, quòd ille n cupit quidem amplius titillantes palatum cibos. La boriosa tamen ab initio uia haec est & aspera, quem admodum caeterae omnes honestorum studiorum ex ercitationes. Verùm si pro malitia cupis habere uirturem, ac pro uoluptatibus corporis, tranquillitatem animi: per continentiam, ratione duce, ad modestiam contendas oportet. At uerò & conten tionis, & gloriae, & principatus appetitio, animi planè est affectus, licet illis iam dictis minor. De inuidia autem quid attinet dicere, cùm omnium si nitiorum foedissimum? Est enim inuidia, dolor es alienis bonis conceptus. Sic itaque id genus affectus omnes sunt dispungendi, ut ne radicem qui dem eorum ullam in nostris animis relinquamus Nam ex ijs quae sic relinquunt, solet rursus aliquid pullulare, dum idipsum à nequitia & prauitate irrigatur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 424.1-5","label":"424.1 to 424.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 424.10-14","label":"424.10 to 424.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/424.10"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}