{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 438","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 438","ref":"438","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/438","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/438.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"iuniorum probatissimi sunt complexi: admouendis, educendis, faciendis extrinsecus incidentib. Satius tamen fortasse fue rit, admouendis, educendis, faciendis, & inciden tibus, alterari immutarique corpus dicere. Mutationem uerò aut in qualitate fieri, aut in quantita te. In qualitate, dum aut incalescit, aut refrigeratur, aut siccescit, aut humectum redditur. In quanti tate, dum alitur aut nutritur. Iam inanitionem ipsam duplicem quoque esse, alteram excrementorum, alteram naturalis substantiae nostrae, assidue defluentis, quae nutritioni ex aduerso opponitur. Porrò alimentum est secundum Hippocratem, triplex. Aliud enim est nutriens, aliud ueluti nutriens, aliud quod nutriturum est. Quarum differentiarum primae, ipsius substantiae fluorem opponas rectè. Secundae autem, tum haemorrhagiam, tum omnem sanguinis inanitionem. Terriae denique lienteriam & uomitum. Iamque in hoc loco primum commentarium claudamus. GALENI PERGAMENI de sanitate tuenda lib. II. Roponatur nobis in hoc commentario saluberrimae naturae puer, qui iam tertium aetatis suae septennium ingreditur: cuius corpus effingere quoad fieri potest quam optimè, propositum sit. Cùm autem ut corporum ipsorum numerosa diuersitas est, ita uitae rationum quibus uiuimus, sint species diuersae: fieri nequit sanè, ut in qualibet proposita uita absolutè optimam corporis nostri curam exhibeas, sed eam tantùm quę cuique optima sit. Quare omnibus ijs qui aut seruitute, aut etiam impediti negocijs, corpori curando uacare nequeunt, optimam prorsus corporis curam scripsisse, superuacaneum fuerit. Iis autem qui omni modo liberam uitam degunt praecepisse fas est, quemadmodum uicturi sint feliciterque & diutissimè. Porrò quod simplex inculpatumque in omni genere est, id caeteris omni bus ceu regula quaedam praeponi postulat. Ac sim plex inculpatumque in corporibus quidem est, quod optimo est habitu: in uitae generibus, quod om nino liberum est. Primum igitur hoc libro duo haec coniuncta tractemus. Itaque in optimae notae pue ro, qui tertium septennium ingressus est, ac uni corporis curae uacat, labor cibum praecedat, sintque mediocria omnia, labor scilicet, cibus, potio, somnus, & uenus, quemadmodum rectè monuit Hippocrates. Quanquam certè uenus, quae somnum debet excipere, tantum florentium est, utique quo tem pore etiam eius est usus. Quae autem hanc uel prae cedunt, uel sequuntur aetates, aut planè semen non effundunt, aut certè infoecundum, aut malè foecundum. Porrò laboris ipsa appellatio, iden mihi significare uidetur, cum communi exercitationis appellatione. At non quiuis motus exercita tio uidetur, sed tantum qui uehementior est. Quoni autem Sanitatis tuen lae studium, m thodisque medendi, consistere in corporibus, cau sis, & signis. Causarum medicinalium qua tuor genera Alterari corpus quotupliciter possit. Mutationem fie ri aut in quali tate, aut in qui titate nanitio du plex. Alimentum tri plex, secundum Hippocratem Inculpatissim quod in omninere est, praepo ni caeteris ceu re gula debet. Labor cibum praeceda Mediocria deb re esse omnia. Venus, quae son num debet ex pere, à florent bus tantùmo exercenda Motus vehemen tior tantùm, di citur exercita tio.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 437-2","label":"437","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/437-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/437-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 439","label":"439","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/439"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}