{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 439-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 439-2","ref":"439-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/439-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/439-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/439-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"autem eorum quę ad aliquid dicuntur, est quod uehementius dicitur, fieri potest, ut idem motus alteri sit exercitatio, alteri non sit. Terminus igi tur uehementiae esto alteratio respirationis: quan dò in quibus nulla fit respirationis mutatio, hos nondum exercitationes uocamus. Sunt autem exercitationis duplicia commoda: haec quidem ad excrementorum inanitionem, illa ad sc lidarum partium bonam habitudinem conferentia. Nam quoniam uehementior motus exerci 10 tatio est, instrumentorum duritiem, genuini caloris augmentum, & spiritus ualentiorem motum necessariò inducit. At ex instrumentorum du ritia sequitur ad labores robur & renitentia: ex calore, distributio ualidior, immutatio expeditior, nutritio absolutior, omniumque corporum fusio, ob quam solida mollescunt, humida tenuan tur, exigui meatus laxiores fiunt. Sed ex ualentiori spiritus impetu, & purgari hos omnes mea tus necesse est, & excrementa expelli. Quoniam 20 autem exercitatio digestionem in corpus adiuuat, non debet, cùm administrabitur, aut cruditas, aut multitudo succorum, uel in uentre, uel in uasis consistere. Quoniam uerò & exiguos mea tus expurgat, & excrementa expellit, utilius est ante cibum cam administrare. Siquidem quę im pura corpora sunt, atque ab excrementis parum purgata, haec quò magis nutries, magis laedes. Quare tunc ad exercitationem commodissimum tempus est, cùm hesternus cibus duplici concoctione iam prorsus confectus fuerit, & ea quae in uentriculo, & ca quae in uasis sanguinis agitur, ac iam denuò cibandi tempus instet. Quòd si prius aut posterius exercitatione utare, aut crudis humoribus hominem impleueris, aut pallidae bilis prouentum auxeris. Atque huiusce tem poris nota, color est urinae. Quae enim aquae spe ciem praefert, crudum adhuc in uenis esse indicat succum eum, qui à uentre submittitur. Quae ue rò rufa, biliosaque est, iamdudum concoctum es- 40 e huiusmodi succum. Quae modicè pallet, pera ctae modò secundae concoctionis est signum. Cùm nanque bili infecta urina nondum est, aqua speciem alboremque praefert: cùm uerò plus iusto eius bilis acceperit, rufa cernitur. Ergo cùm mediocriter est rufa, mediocriterue pallens, tum est exercitatio adeunda: sed expulsis prius excremen tis, quae uel in uesica, uel in inferioribus intesti nis continentur, ac partibus solidis molli frictione sensim concalfactis, crassisque tenuatis humo 55 ribus, necnon reclusis perexiguis meatibus, ne uel excrementis repleatur uniuersus corporis habitus, uel rumpatur aliqua pars ex solidis, uel praedicti obturentur meatus. Oportet itaque, ubi linteolo suauiter perfricando sic calfeceris totum cor pus, ut floridus quidam rubor per totam eius cutem fundatur, oleo tandem ipsum subigere: id quod nunquam tentandum est, priusquàm incalescat cutis, & laxentur eius meatus. Vnctio autem ipsa fieri nudis manibus debet, ac medium, inter mol. 60 lem & durum, modum seruantibus: infricandumque prima contrectatione blandius, inde sensim paulò fortius, donec caro manifestè citra contusioni prematur, adeoque uniuersum corpus legitimè com pactum esse uideatur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 439","label":"439","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/439"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 440","label":"440","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/440"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}