{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 443.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 443.1-4","ref":"443.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/443.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/443.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/443.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"lum alio tempore, quàm antec bum admini stravi. ueluti Polycleti regula existit. Cui in nostro situ non pauca similia uideas. Siquidem nostrae regionis, quae in latitudinem non paruam extenditur, id quod in medio habetur, optimè sanè tem peratum est, cuiusmodi patria est Hippocratis. Eiusmodi igitur locum cùm corpori proposito dederis, anni quoque tempus, veris medium ipsum dabis: ex die autem, meridiem. Eadem exigit ra tio, ut ne domus quidem in qua exercendus est ipso praesertim die calidior frigidiorue sit, quàm 10 publicus totius urbis aër: qui hyeme quidem ca lidior, aestate autem frigidior, uel arte parandus est, quò exacta temperie corpus, frictionis ten pore fruatur. Sunt autem rubor & tumor in aë ris temperie & corporis statu temperato, mediae frictionis notae. Veluti enim si calidam infundas, primum quidem corpus intumescit: si largius infundas decumbit: ita frictio quoque attollit qui dem primùm, postea contrahit, ac molem depo nit. His ergo qui carnis augendae causa fricantur, tunc planè finienda frictio est, cùm corpus & intumuit, & ad summum ferè tumorem peruenit. Qui autem ad exercitandum iam praeparantur, his minimè id tempus expectandum, sed longè prius desistendum à frictione est, potissimum cùm optimi temperamenti sunt, & aetate adhuc pueri. Praeparatoriae uerò frictionis est finis, ut solidae partes molliantur, humidae soluantur, corporis exigui meatus laxentur. Porrò expedit ne que paulo animosiorem esse, qui exercitatur, ut lassis iam uiribus etiam exerceri aueat, quod contingit ijs qui sunt calidiori temperamento: nec item ignauum, qui integris adhuc uiribus, labore tamen detrectet, quod solent ij qui aut laboram plethora, uel frigidum temperamentum sortiun tur. Porrò natura optima, quae hic est nobis pro posita, frictionis, exercitationisque, ac tum cibi tum somni mensuras apertè indicat. Haec tunc primum quodlibet horum respuit, cùm eius ultra non eget.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 443","label":"443","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/443"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 443.5-7","label":"443.5 to 443.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/443.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/443.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}