{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 447.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 447.1-4","ref":"447.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/447.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/447.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/447.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Musculis abdominis vnà cum septo transuers intensis, quid ac cidat. Spiritus cohibitiones quae non probandae Ffstatus quomo do fiant. Spiritus cohibi12o quomodo fiat Pharyngem ess causaria tum ef ationis, tum c hebiti spiritus, atque a deo ipsitas vociferationis. est ex usu, si non lassitudinis nomine (à qua etiam nos securiores reddet) at certè excrementa purgandi gratia. Qualis autem apotherapia sit adhi benda, ipsa finium, ad quos tendimus, demonstra bit natura. Cùm igitur & excrementa digeri, & quae tensa ex exercitatione sunt, molliri expediat, durae certae frictiones fugiendae sunt, nec his minus à lentis cauendum arbitror. Nam postqua à se corpus non amplius dimouetur, periculum est ne frigescat ac densescat, dum nulla ope externa cal 10 fit: quare non solum celeriter, sed adhibitis plurium manibus, largiorique oleo circumfuso, fricandum est. Oleum quippe ad uelocitatem frictionis conducit, re mittit tensa, simulque mulcet ac mollit membra defatigata. Sed nimium mollis frictio etiam uitanda est, ut quae neque altius penetret, neque ea quae in angu stis meatibus haerent, discutiat: cuius profecto causa, tum ipsam fricandarum partium tensionem, tum spiritus cohibitionem iniungimus. Media igitur frictio, quae ab utriusque distat incommodo, eligen 20 da est. Non exigua autem apotherapiae portio spiritus cohibitio uidetur: cum qua si leuiter contrahan tur abdominis musculi, partes quae in uentre con sistunt, quicquid excrementi est in ipsis, exprimunt. Si uerò feriari planè patiaris abdominis musculos, nullius earum partium excrementa ua cuabis. Quae tamen in thorace & pulmonibus de litescunt, ea deorsum transferes. Expedit autem huc transferantur potius, quam in illis maneant, tantò pro fectò magis, quanto etiam eorum quae in uentre, qua quae in pulmonib. & pectore continentur, promtior exitus patet: haec enim uel euomunt facile, uel deijciunt: illa cum conatu & ui eijciuntur per tusses.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 446","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/446"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 447.5-8","label":"447.5 to 447.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/447.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/447.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}