{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 456.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 456.1-4","ref":"456.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/456.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/456.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/456.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"De ijs uerò quae intra uenas sunt, nullum planè nec manifestum, nec euidens signum habemus, praeter solam ur nam. Conijcere tamen licebit ex natura, consuetu dineque, ac breuiter ex uniuersa uictus & exercitij ratione, corporis ea lassitudine affecti, qualis ipsius mali succi sit modus. Nec minus profectò ex uniuersis affectibus cutis, quibus aliquando tentari est solitum: ac denique ex euacuationibus aut retentis, aut intermissis. Vbi igitur omnino exiguus, & ad cutim tantum collectus ipse uitiosus est humor, mediocrius remedium postulat: ualentius autem, si multus & in profundo. Porrò si à nobis ille boni succi antea propositus iuuenis, nunc necessitate quapiam urgente, longi temporis iter confecerit, in quo praua uictus & exercitij ratione usus fuerit, nihil tamen in modo assumptorum deliquerit, ac proinde neque in crudi tatem inciderit, talis certè multum mali succi congessisse non potuit: quare sola apotherapia curatur, huc omni reuocato consilio, ut excremen ta quae circa cutem sunt, educantur, proptere: quòd affectus in hac una consistit. Quòd si prae ter alia etiam in cruditates inciderit, sentiatque non cute tenus modò, uerum in alto corpore ulceratio nis sensum, sic ut totum id malis succis refertum suspicere, huic nec exercitationem, neque ullum om nino iniungemus motum, sed quiescere ac dormire iussum, in abstinentia totum diem exigere cogemus. Dein uesperi pinguiter uncto, & tem perato balneo mediocriter lauato, pro cibo dabimus sorbitionem aliquam boni succi, sed planè quam minimam. Nec tamen à uino eum abstinebimus. concoquit enim id semicrudos humores, tum sudorem, urinamque promouet, ac somnum conciliat. Quod igitur mali succi iam planè corruptum est, nec concoqui potest, in sudore, urinaque expel latur: quod semicoctum adhuc est, concoquatur, atque utile reddatur. Id autem quies & somnus optimè praestant. Si ergo his peractis malum constiterit, ad consuetudinem rursus reducendus homo est.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 455.5-7","label":"455.5 to 455.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/455.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/455.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 456.5-6","label":"456.5 to 456.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/456.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/456.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}