{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 457.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 457.1-4","ref":"457.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/457.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/457.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/457.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"fudor quid indicet. Color à succe proficiscitur, ni a solidis anima lis partibus. Succi à quibus causis intro pellantur. sit etiam commoda. Hinc autem mali succi notae su mentur. Qui in ocio degunt, hi pituitosum succum solent accumulare. Quos multus labor exercet, hi biliosum, uel melancholicum, illum aestate, hunc autumno gignunt. Quantò autem diuturniores labores fuerint, tantò sunt ad atram generandam bilem magis procliues. Praeterea qui cum multo sudore obeuntur, hi crassius excrementum faciunt: qui sine sudore peraguntur, magis tenue: ueluti qui hyeme, & frigido acris statu 10 colliguntur. Ad haec etiam, non solùm urinae mul titudo & qualitas, sed ipsius etiam sudoris con sideranda est. Cuius in eo qualitatis dignotio non modò ex gustu & olfactu, sed ex colore etiam faci lis est. Pallidus quippe cernitur sudor, pro eiusmodi bilis ratione. Sępe tamen post ualidissimos labores & uehementem aestum, planè flauus conspicitur: aliquando medius, atque ex ambobus mixtus. Ad eundem modum & ipse bilis humor se hapet. Qualiscunque uerò is in corpore habetur, ta 20 le necesse est eius appareat serum. Ac sudor quidem succorum qui in uniuerso corpore abundant, nota est: urina eorum tantum qui uasis continentur. taque tum consistentiam, tum colorem urinae, necnon quae in ea pendent, aut sidunt, perpendere oportet, ut quae ostendant qualis nam sanguis sit qui in uasis habetur. Quandò si is biliosus sit, serum quoque eius biliosum esse necesse est. Simili modo pituitosum, si pituitosus. At ubi crudus lanè is est, utique tenuis aquosaque urina cernitur, nihil nec quod sidat, nec quod pendeat in se habens. Vbi autem concoctus, haec in urina apparent, desuperque tenues quaedam nubeculae. Quòd in turbida sit, qualis ueterinorum uisitur, crudis succis refertas uenas indicat, non tamen cessare naturam, sed eos ualenter concoquere. Si uerò ce leris separatio crassi à liquido in ea cernitur, sitque quod subsidet album, laeue, & aequale, iamiam su peraturam ipsos omnes succos naturam indicat.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 457","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/457","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/457"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 457.5-7","label":"457.5 to 457.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/457.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/457.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}