{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 463.5-7","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 463.5-7","ref":"463.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/463.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/463.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/463.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Quòd si eorum singulis, uel ceram solam, uel cum ea resinam inieceris, non solùm pulcherrimum, sed etiam quod in loco bene haereat unguentum facies. Abunde autem omnino erit, si cerae quartam partem, resina duodecimam addas. Si uerò abietinam simul & pro neam resinam inijcias, aut cum his etiam terebinthinam, aut si hae desint, humidam pini resinam, aut resinam quae in fictilibus est, aut etiam quam fri xam appellant, sic quoque medicamentum feceris, quod euaporandi uim habet. Porrò ubi pręter ulcerosum sensum, etiam copia humorum cru dorum in toto corpore abundat, concoquenda uidem ipsa cruditas primarum uenarum est, concoquendaque simul & discutienda quae extremas obsidet corporis partes: semper ipsius cura tionis studio in id propenso, quod affligere ma gis uidetur. Nam si pari noxa ipsi infestent affectus, respectu aequali curandi sunt: sed ita tamen ut inter initia potiores medendi partes ei praestentur, qui in primis uenis consistit: in fine uerò, ei qui in carne. Medio inter haec tempore, am bae rationes ęquabiliter miscebuntur. At lassitudo tensiua, cùm citra exercitationem incidit, abundantiam indicat, quae solidas animalis partes di 6. stendit. Vbi igitur sanguinis redundantia grauat, optimum est uel uenam tundere, uel scarificare malleolum. Ex ijs autem quae in ulceroso affe ctu retulimus, ubi uitioso succo miscetur, licet ratiocinari & de alio quouis, cùm solus constiterit. Iam uerò lassitudo quae phlegmones sensum infert, si quidem spontè oriatur, subitò accendit uehementissimam febrem, nisi missione sanguinis malo prius sit occursum.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 463.1-4","label":"463.1 to 463.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/463.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/463.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 464","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/464"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}