{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 464-2","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 464-2","ref":"464-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/464-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/464-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/464-2.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"nutrire autem moderatissimè, lactucae, uel cucurbitae, uel prisanae aliquid offerens. Est & alica non inutilis. Si cucurbitae copia non sit, malua, betaque & lapatho, & atriplice utendum. Quòd si carne quoque gustare uelit, saxatiles pisces, uel oniscos in albo iure (quod anetho, sale, oleo, & porri ex guo in aquam coniectis conficitur) bene elixos dabis. Vino autem utiliter etiam ipso secundo die parcet. Tertio uerò, si quidem aquae potionem facilè toleret, tunc quoque uino abstinebit: si non ferat, potissimum quidem apomeli dabis. Hoc si non sit, album & tenue uinum offeres, aliaque pro ratione exhibebis, quae ut boni sint succi, ita minimè calefaciant. Cauendum tamen uel maxi mè est, ne propere & multum, sed sensim, & paulatim renutrias. Alioqui minimè ipse uentriculus poterit tantam ciborum colluuiem pro dignitate concoquere, ac proinde plurimum crudi succi rapietur in uniuersum corporis habitum. Ven ter quippe sua ipsius causa nutrimentum suscipit, ut eo nimirum fruatur. Vbi autem expletus fuerit, quod reliquum ciborum est, exprimit, pessumque ceu onus alienum deijcit, uidelicet ad ipsa intestina Ab his uerò rursus ad uenas suggeritur, à qui bus tandem in uniuersas animalis partes disseminatur: ubi alimentum ipsum nactum iam concoctionem tertiam, alendo corpori assimilatur. Vnde multi exinanito corporis habitu, nisi reficiantur lente, plurimum excrementorum in toto eo congerunt, atque ex ijs non leuiter aegrotant Quoniam autem per lassitudinem quae phlegmo nem repraesentat, uis calidi sanguinis congest: in corporis mole est, uenae autem sectio succos è uasis emittit, utile est post priorem detractio nem tantisper intermittere, dum aliquid eorun qui in corpore sunt humores, remigrare possit ad uenas. Quod tamen quoniam committendum Lassitudinis quae phlegione sensum infert, cu ratio, per san quinis missionem vsque ad animi deliquium, ad ministratur Sanguinis missio quando sit eodem lie repetenda Humeralis, ve na quando secan da. Interna vena in quibus tunden da. Media quando iperienda vena assitudini phl gmonosa victus ratio conueniens","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 464","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/464"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 465","label":"465","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/465"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}