{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 502","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 502","ref":"502","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/502","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/502.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Caeterum cùm respiratio res sit, quae & fa cere aliquid, & pati possit, aliud utique fuerit differentiarum genus in ipsa, utraque uidelicet parte aequaliter inaequaliterue perfecta: aliudque rursus ipsius totius ut compositae, partibus inter se mu tuò collatis. Haec cùm ita habeant, sciendum pr mas quatuor differentias difficilis respirationis, in proposita Hippocratis dictione assignatas, totius respirationis esse, cùm ad neutram eius par tem raritas densitasue pertineat. Similiter etian sequentes duas: nam & in ijs duae totius respira tionis partes mutuò inter se conferuntur. Quae uerò deinceps aliae duae sequuntur, ubi ait: Alius extendens, alius urgens (quibus tardus & uelor pulsus significatur) eas sanè alterius ipsius respi rationis partis proprias, maximeque substantiales, putandum est. Tarditas nanque & uelocitas ab omni motu inseparabilia sunt. Quod postea deinceps habetur, Dupla intrò reuocatio, ueluti su per inspirantibus, inęqualem inspirationem osten dit. Inquirenda est autem eadem oppositio & in ex piratione, quam ego omissam puto à transcribentibus, potius quàm ab ipso Hippocrate. Addidit praeterea & optimè differentijs praedictis, ca lidum frigidumque spiritum. Quanquam certè in Praenotionum libro, horum trium, densi, & magni, & frigidi tantùm spiritus meminit, tali dictione u tens: Spiritus densus existens, dolorem, aut caloris efferuescentiam in locis supra septum transuer sum significat. Magnus autem & per multum tem pus, desipientiam ostendit. Frigidus uerò ex naribus & ore prodiens, ualde iam perniciosus est Reliquas autem differentias subticuit, tum pro pter breuitatem ueteribus familiarissimam, tum pro pter altitudinem animi, quae ipsimet erat genuin: Hippocrati. Demonstratum enim à nobis est, quam gra uis sit semper hic uir, ut qui ea quae alijs medicis nota sunt, praetereat, ueluti quę à nemine eorum qui artem ingenuè exercent, ignorari queant: quae uerò talibus sunt ignota, omnia diligenter, simulque perspicuè exponat. Meritò itaque differentias densitatis, ut quae medicis esse ignotae nor possint, una summa comprehensas exposuit, dicens: Spiritus densus, dolorem, aut maximum incendium significat, in locis supra septum transuersum: tanquam sanè possimus nos intelligere, quod cum paruitate quidem, dolorem significet: cum magnitudine uerò, incendium inexpugnabile par tium supra diapliragma, quòd immodicae calid tates partium quę infra id sunt, respirationem in ma gnitudinem & densitatem augere non possint. In pleuritide itaque & peripneumonijs, anginisque & orthopnoeis, densus fit ac paruus spiritus. Imò uerò etiam si pleuritis non adsit, solus autem do lor costas infestet, spiritus densus & paruus red. ditur. In uniuersum autem, siue tumor quis sit pre mens coarctansque quodcunque respiratorium orga num, siue dolor circa quamcunque partem, sic appropinquantem respiratorijs organis, ut ipsis mo tis simul moueatur, densus ac paruus ipse spiritus erit. At calore maximo in respiratorijs organis coatius quaenam sint differentia. Spiritus frigidus, ore & nan bus prodiens, ac modis pernicusus est Breuitatem fuis se veteribus fa miliarissiman Hippocratu gra uatas. Spiritus densi quid significet. Spiritus paruu & densus in qu bus affectibu accidat","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 501-2","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/501-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/501-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 503.1-5","label":"503.1 to 503.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/503.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/503.1"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}