{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 551.1-5","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 551.1-5","ref":"551.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/551.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/551.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/551.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"tium, atque durorum. Etenim quibus carnis nostrae natura cedit, ea dura uocantur: quae uerò carni, ut aqua, haec mollia dicuntur. Fingamus itaque manum nostram nunc aquae rapido fluctui ex aduerso occurrere: nunc lapidi, quem altera manus sensim admoueat: nónne ab aqua perspicies pla nè ipsam euerti, non pressam tamen: & lapidem ab hac euerti, sed pressa ab illo? Nam durum qui dem, quò minus progrediamur, obstare per se non potest: sed aut per pondus, aut motum ac 10 quisititium impedire interdum poterit: uehemens autem, suapte natura reprimere, cohibere, repellere, ac deturbare intelligitur. Liquet igitur, aliud nos cùm uehementia tangimus, aliud cùm dura, sentire: nam haec premunt carnem tantum, illa impediunt progressum. At quia saepe fit ut am bo conueniant, atque id quod occurrit sit durum, pariterque uehementer moueatur, non potest sen sus etiam non duplex nobis offerri: unus ueluti prementis, alter ueluti euertentis. Quę si sint ita, 20 ut sunt certè, duri pulsus, in premendo tactu, co gnitio ponenda est, ut utrisque ictus uiolentia con ueniat: sed proprium duri sit premere, euertere uehementis. Hallucinatur autem Archigenes, dum pulsum, cùm arterię status cognoscitur, ple num pulsum appellat: potius is durus, aut mollis, aut moderatus dici mereatur. Dum uerò ait, secundo alio pleni pulsus genere cognosci quali tatem substantiae in arterijs contentae: quam qualitatem intelligat, haud pro dignitate explicat Caeterum grauissimè peccat tertium aliud genus pleni pulsus assignans, cuius ui, ea quae in arterijs sunt, innotescant nobis. Quippe tactus, spiritus ne in arterijs tantum sit, an simul humores aliqui, indicare non ualet. Quinetiam nullus prorsus est sensus, qui commonstrare ualeat, in arterijs contentus sanguis, quàm sit multus & qualis. Imò uerò in ipsa aqua inter cutem neutiquam li cet nobis, humor ne sit an spiritus, qui in regio nibus continetur uentris, ipso tactu explorare, nisi pressu cute cauata: quam nec frequenter ca uari conspicias in synceris ascitis, & in eo hydro pe, quem tympanitem appellant. Sed ad ueram notitiam comparandam pulsare cogimur abd men, ut attendamus si ueluti tympanum resonet: secundo loco aliter componere hominem, conuer tereque in latera, quò fluctuationem aliquam ex audiamus.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 551","label":"GAL. DE DIGNOSCENDIS PVLSIB. LIB. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/551"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 551.6-7","label":"551.6 to 551.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/551.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/551.6"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}