{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 555.5-8","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 555.5-8","ref":"555.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/555.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/555.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/555.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Qui igitur optimè constitu tus ac temperatus fuerit, is homo si calidior sol to euaserit, atque hac re sit alteratus duntaxat, uehementiam pulsuum non immutauerit: imò nec duritiae, nec mollitudinis genus: sed in magnitu dinem & celeritatem uertet, interim etiam in cre britatem, prout magis uel minus eius calor increuerit. At si frigidior iustò sit factus, primum raritas perspicua erit, deinde tarditas, postremo paruitas. Nam cùm ualida facultas existit, etsi paulò minor sit usus, primam actionem nec par uam necesse est, nec tardam esse: secundam uerò post longius tempus, quàm si urgeret usus, est consentaneum rationi. Iam si maior fuerit refrige ratio, eoque magnopere usus ipse remissus, unà elanguescet celeritas motus, atque minor statim e-40 rit distentio. Si plurimum sit refrigeratio progres sa, necessum est pulsus ipsos rarissimos quidem esse, cęterùm nec tardissimos, nec etiam minimos Nam perfectè tardi uel parui, si ualida facultas sit, uel si admodum sit ipse usus remissus, nunquam fient pulsus. Eadem & in respiratione est ratio. At uerò ubi non modò usus, uerum etiam faculta mutatur, quatuor tum differentię diuersae in un uersum erunt. Quarum prima quidem circa facultatis imbecillitatem, calorisque augmentum uersatur. Si igitur magnopere sit imbecillis facultas calor autem igneus, parui & tardi pulsus, creberrimique orientur. Sin noxa sit moderata, ęque fiunt crebri, sed in distentione & motu mediocres. Secunda coniugatio in imbecillitate & perfrigera tione consistit: cui pulsus competit cùm imbecillus, tum paruus, tardusque, sicut pulsus prioris con iugationis: sed non aequè ut illi, ad extremam de uenit crebritatem, nisi ubi omnino facultas pro strata fuerit: tunc enim pulsus minimus erit, in 60 termittetque & deficiet frequenter. At si modicè sij facultas infirma, ualidaque refrigeratio, crebe minimè euadit pulsus, quod uidelicet usui faciat ta lis facultas satis.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 555.1-4","label":"555.1 to 555.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/555.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/555.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 555.9","label":"GAL. DE DIGNOSCENDIS PVLSIB. LIB. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/555.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/555.9"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}