{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 574.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 574.1-4","ref":"574.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/574.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/574.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/574.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"facultates animalis moderatrices, si quando im pendeat necessitas, maiore ui suas obeunt functiones: id quod in iracundia conspicitur. Simi liter etiam per bonas iudicationes, pulsus fiunt manifestè uehementes. Tunc siquidem facultas ut molesta explodat, seipsam excitat. Laetitia magnus, rarus, & tardus est pulsus: at nihil differt uehementia. Laetis enim diffunditur per uni uersum corpus calor, ac plus foras eius motus effertur, ut tristibus intrò. Vnde maior fit meritò pulsus illorum, non tamen uehementior. Caete rùm ea quae diximus, * de moderata laetitia, & quae propria ratione pulsus ipsos immutat, non de immodica, quae uires ipsas* resoluit, intelligenda ueniunt. Tristitiae paruus, languidus tardus & rarus est. Nam cùm tristitia ipsa refrigi ret, caloremque intrò concitet, meritò contrarios pulsus superioribus efficit, qui lętitiam sequuntur. Timoris recentis uehementisque, celer, uibratus, inordinatus, atque inaequalis est pulsus. Nam 20 inueteratus, similem habet tristitię. Neque enim quicquam à tristitia abest diuturnus timor. Om nibus autem his, si diuturna, aut uehementia fuerint, pulsus succedunt, quales uiribus dissolutis cùm nimirum dissoluant omnia haec facultatem: br ui quidem, uehementia: tempore uerò, contraria. Dolor, qui quidem uariat pulsus (uariat autem ingens, aut qui principes occupat partes, quem admodum & inflammatio) si paruus sit, atque incipiens, pulsum ędit maiorem, uehementiorem celeriorem, crebriorem. Auctus uerò iam, admodumque ualidus ut etiam uitale robur offendat minorem, languidiorem, celerem, atque crebrum. Et quò diuturnior sit aut uehementior, hoc illorum quodque increscet magis. Qui uerò iam facultati dissoluit, in remissionem & paruitatem, ementi tamque celeritatis speciem, atque ingentem crebri tatem commutat. Siquidem ut in omni molestia facultas, ita in doloribus sese solet, ad reijciendi id quod infestat, accingere. Quare in magnitudi 40 nem & celeritatem, uehementiamque ipsos pulsus permutat. Quae si in eo nihil proficiat, ueluti ex inani labore uis eius atque contentio opprimitur ac sic pulsus in remissionem recidunt. Inflamma tio omnis habet communem pulsum, ueluti serram.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 574","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/574","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/574"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 574.5-9","label":"574.5 to 574.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/574.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/574.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}