{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 580.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 580.1-4","ref":"580.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/580.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/580.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/580.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Quae tria genera referuntur ad illorum essentiam ueram aliud autem quartum, ad apparentem. Quod quidem, quia proprium est in primis praesagiendi commentationi, diligentissimè est explicandum. Porrò nullus pulsus mutari potest, nisi effectrix eius facultas, uel tunica arteriae, uel usus, quamobrem sit, in aliqua sint mutatione & alteratione. Vbi igitur pulsus, exempli gratia, maior aequo uideatur, expendendum est, facultas ne sit robustior: an hęc eadem manserit, mollis autem euaserit tunica arteriae: an quòd increuerit usus, talis mutatio acciderit. At si facultas robusta sit, pulsus erit uehementior. posuimus autem eum maiorem duntaxat uideri. Quòd si tunica tantum arte rię emollita fuerit, pulsus necessariò erit mollio, Si igitur neutrum appareat, clarum est mutatum aliquatenus esse usum pulsuum generandorum, quem esse docuimus duplicem: primum atque maximum, tu telam natiui caloris: alterum, animalis spiritus generationem. Sic uoco illum quo utitur anima ad uoluntarias functiones. Caeterum si parua fiat à natura* alteratio ob usum, sola perspicua eris magnitudo, nondum autem celeritas. Si maior, increscet magis magnitudo, & clarè celeritas apparebit. Sin adhuc amplificabitur, magnitudo celeritasque augebuntur, atque accedet praeterea crebritas. Sin autem non sit factus maior pulsus, sed talis esse uideatur, gracilius solito aliqua de causa euasit hominis corpus. His cognitis, ineundum examen est, primum in corporibus sim pliciter sanis: mox in ijs, ubi adiunctus est aliquis ascititius motus: postea in corporibus sim pliciter aegrotantibus: ac postremò in ijs, quibus alteratio quaepiam adest externa. Etenim in corporibus inculpata ualetudine praeditis, doce bit magnus pulsus & temperamentum hominis & corporis habitudinem. In corporibus ubi adiunctus est ascititius status, illum praepollere mo tum, cui magnus pulsus est peculiaris. At in ijs qui aegrotant simpliciter, indicabit magnus pulsus calidam* morbi constitutionem. Si unà cum morbo recens aliqua* externaque alteratio adsit, illum uincere motum, cui magnus pulsus sit familiaris. Reuocandus autem ad memoriam pul sus est moderatus (qualis reperitur in corporibus optimè temperatis, atque ab omni qualitate aduentitia alienis) & quem nunc inuenimus, magnus, ut in comparatione illius considerandus est, ex qua causa in magnitudinem ipsam excreuerit.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 579-3","label":"GALENI PERGAMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/579-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/579-3"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 580.5-6","label":"580.5 to 580.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/580.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/580.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}