{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 604.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 604.1-4","ref":"604.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/604.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/604.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/604.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Siquidem corpora sua sponte dura, si in affectus indurantes inciderint, maximam contrahent duritiem Quae autem natura sunt mollia, si in humectantes & soluentes incurrant, semel remittuntur atque mollescunt. Sin dura arripiant affectibus humectantibus, aut mol lia indurantibus, nequaquam assequuntur extremum sibi contrarij status. Porro qui cerebri & pulmonis gratia molles sunt pulsus, ita sunt molles, ut nul lus alius. His prae caeteris uicinior est ille, qui ex iecinore & liene oritur oedemate affectis. Nam scirrho etiam haec uiscera obsessa, pulsus satis du ros efficiunt: minus, si sint inflammata, quam si laborent scirrho. Cerebrum atque pulmo, fortassis ne scirrhi quidem admiserint: duris enim corporib. & spissis hic affectus, non raris & mollibus familiari existit. Igitur affectus supra omnem modum frigidi, pulsus duros efficiunt, alioqui nequaquam. Ad haec ar teriae uiciniores affectui, promptius in mollitudinem atque duritiem transeunt. Quae uerò longius dissitae sunt, aut si cor interpositum adsit, minus. Quod si teneas, non est quòd dubites in caeteris morbis faciei, colli, & artuum, quales pulsus gignantur. Nam pars affecta si sit spissa atque dura, pulsus efficiet duros, siue inflammata, siue scirrho affecta, siue supra modum refrigerata ipsas arte rias solicitet. Si sit carnosior, eaque uel inflammata sit, uel scirrho induruerit, duros quidem, sed mi nus superiorib. Sin oedema habuerit, molles. Con sentient autem arteriosis celerius uicinę omnes ar teriae, & cor uenosis secundum has: tardissimè autem neruosis. Iam uerò cùm insigni lien scirrho esset affectus, frequenter conspeximus non consecutam aquam inter cutem, quae indurato iecinori ne cessariò succedit, fitque tum pulsus pręditus signis utriusque affectus, existens partim mollis, partim durus & tensus. Oritur porrò hydrops ob laemorrhoidum mensiumque immodicam uacuationem, aut suppressionem insolitam. Testes, etsi extra inguina sint, statim tamen febres propter uasori uicinitat accendunt. Etenim supernè à renum regionibus ue na & arteria descendunt per peritonaei foramina ad testes, uasa sanè magnitudine insigni.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 603.6-7","label":"603.6 to 603.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/603.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/603.6"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 604.5-7","label":"604.5 to 604.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/604.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/604.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}