{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 62.1-5","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 62.1-5","ref":"62.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/62.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/62.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"GALENI PERGAMENI de inaequali intemperie, liber vnus. Naequalis intemperies aliàs in toto 60 animalis corpore sit, ueluti in ea hy dropis specie, quam anasarca uocant, ac ferè in omnibus febribus, exceptis quas appellamus hecticas: interdum in singulis partibus, idque tum ob fluxio INTEMPERIE LIB. nem, ut dum eae tumore aliquo praeter naturam affectae sunt: tum ob solam qualitatum alterationem quae multifariam solet accidere, atque in octo intem peraturas, quatuor quidem simplices, quatuor ue rò compositas, ut diximus antea, digeritur. Quòc Inaequalis intenautem eiusmodi intemperies eò ab aequalibus periei, aequalisque distent, quòd in omnibus intemperanter affecti discrimen corporis partibus, non insint aequaliter, id clarè liquet. Ergo quis sit omnis inaequalis intemperaturae generandae modus, in proposito libel lo exequi est animus. Meminisse tamen oportet Corporis huma corpus quidem ipsum diuidi in maximas partes: ni diuisio has rursus, in alias minores: atque illas denique in si milares & primas, quas diuisisse in aliam speciem Spacia partinon est: quinetiam complura esse spacia inter ipsas bus insita. similares particulas, atque ijs etiam plura & maio ra, inter ipsas instrumentarias, compositasque: ali qua uerò, & in unaqualibet similari particula, ueluti osse, cuteque. At quae mollia quidem sunt cor pora, ea, quoniam sibi inuicem incumbunt, interpo sita spacia latere conspectum nostrum faciunt. Quae dura siccaque sunt, in ijs cernere spacia licet: sicuti ossium cauernulas, quae plurimo humore tum crasso, tum albo refertae sunt, ad alenda ossa Inaequalis intem Quandoquidem igitur omnium particularum inaeperantiae diffequaliter affecti corporis, non eadem est temperentiae, naturam ries, certè differentiae ipsius intemperamenti inaecorporum affecto qualis, naturam corporum affectorum sequentur: rum sequuntur. cùm aliter simplex caro, aliter uniuersus muscu lus, impari temperamento afficiatur. Quippe ca lida fluxio, ubi procubuit in musculum, primi Phlegmonis generatio exquimaiores arteriae, uenaeque opplentur, ac distendun sita tur. Ab his, minores: atque ita res procedit ad minimas. In ijs, ubi ualenter impacta fluxio est, neque adhuc sistitur, pars quidem eius per ipsarum ora, pars per tunicas transcolatur ad exteriora. Tum uerò spacia ipsa uacua, quae inter prima sunt corpora, fluxione implentur. Sic omnia ab humore, omni ex parte incalescunt, & perfunduntur. Ea sunt nerui, ligamenta, membranae, caro ipsa, anteque haec, arteriae & uenae, quae scilicet & primae, & praeter caetera, uario dolore afficiuntur.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 62","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/62"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 62.6-8","label":"62.6 to 62.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/62.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/62.6"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}