{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 655.1-6","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 655.1-6","ref":"655.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/655.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/655.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/655.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"OPERVM SECTIO TERTIA. ILLVSTRISSIMO ET CLEMENTISS. PRINCIPI. COSMO MEDICES, TVSCORVM DVCI OPTIMO ET MAXIMO, Andreas Lacuna Secobiensis, Doctor Medicus, miles Sancti Petri, S. D. Vmani corporis fabricam ciuitati optimè institutae esse similem, diuinus ille Plato professus est, clementißime Princeps: neque id iniuria. Nam si constitutionem utriusque, dispensationemque accuratè expendamus, nihil planè reperiemus in ciuitate, quod longè cumu Clatius absolutiusque, humano etiam non insit corpori. Etenim fortißima quaeque ciuitas, solet esse valido cincta muro, quo incursiones hostium atque insultus arceantur. Vice muri cuiusdam est corpori etiam extima cutis, quae tuetur ipsum ab iniurijs extrinsecis. Ciuitatem qui volunt inexpugnabilem reddere, minimeque insidijs obnoxiam, solent semper optimi duces vnam tantùm illi por tam amplam relinquere, excipiendis commeatibus peruiam: plures autem veluti canales & aquaedu ctus, ad illius expurganda excrementa. Similiter etiam natura os vnicum corpori humano indidit, per quod nimirum ingrederentur quidem omnia quae ad partes eius alendas pertinent: sermo autem elideretur, instruendis animis hominum pietate & doctrina, maximè necessarius. ac praeterea varios meatus, per quos excernerentur quae non erant futura ex vsu. Optima quaeque ciuitas, praesertim si duratura sit, vnico tantùm, sed prudentißimo, iustißimo, & clementißimo debet esse Principi subdita: quandoquidem Polyarchia semper fuit seditioni opportuna. Princeps autem ipse, à ciuium com mercio abstractus, à fidisque stipatoribus custoditus, in sublimiori fortiorique vrbis parte se continere, vt illinc, veluti ex quadam specula, vniuersos ciues suos contueri, & si qua coniuratio oriatur, eam fa cilè restinguere poßit. Non aliter, dubio procul, ratio ipsa in homine, quae reliquarum omnium faculta tum est imperatrix, in cerebro, sublimiori corporis parte, veluti in arce quadam consistens, membris vniuersis sibi subditis imperat, eisque viuendi leges imponit. Eius autem stipatores, ac veluti incorru pti quidam satellites, sensus exteriores existunt: qui nunquam non facientes excubias, explorantesque singula, quae aut rationi ipsi, aut cuipiam subiectorum illi membrorum, obesse aliqua ex parte poßint, quicquid tandem perceperint, actutùm sensui communi renunciant: qui ceu dux quidam, ipsi rationi coniunctus, illis praefectus est.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 654-3","label":"EPITOMES GALENI OPERVM SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/654-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/654-3"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 655.7-10","label":"655.7 to 655.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/655.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/655.7"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}