{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 656.1-5","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 656.1-5","ref":"656.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/656.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/656.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/656.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"tandiu certè integra sanitate corporis animique perfruemur. Si verò aut ratio ipsa in consilium admittat cupiditates, aut irascibilis facultas in vnum cum his aduersus rationem conspiret: aut ex organis quae vsui communi inseruiunt, vnum, plura, vel omnia, prauè suas obeant functiones: vel denique materiae vnde particulae aluntur sint cacochymae: pro concursu harum causarum necessum est aut mentis, aut corporis, aut vtriusque, morbum contrahamus. Atque ita sanè varia in corpore morborum genera oriuntur, dissoluta videlicet alterataque varijs modis habitudine illa & temperie, quam inter se mutuò vniuersa membra, dum naturali ordini responderent, tuebantur. Quorum vniuersa curatio cadem adhibetur methodo, qua curari solent etiam morbi Reipub. Quippe ut in hac peccata leuiora nunc vinculis, nunc virgis, nunc exilio, nunc succisa auricula coërcentur: in grauiora autem, laqueo, securi, flam ma, atque feruenti oleo, acerbißimè animaduertitur: sic exiguos quidem affectus corporis, leuiusculis quibusdam praesidijs, vtputa purgatione, atque interdum sola tenui victus ratione, curamus: contuma ces verò immedicabilesque (cuiusmodi tum sphaceli, tum cancri existunt) ferro, cauterioque, ne in sanas partes grassentur, exterminamus. Caeterum quemadmodum ad stabiliendam Rempub. plectendosque facinorosos homines, leges fuerunt inuentae: sic ad conseruandam temperiem corporis, rescindendosque morbos, è coelo delapsa nobis est Medicina. Quo munere nullum hactenus mortalium generi à Deo ipso datum est maius, nec (si Galeno credendum sit) dabitur vnquam. At verò quum hanc ipsam artem atque industriam medendi, olim sola experientia constantem, Hippocrates primus omnium methodo tradidisset, reliquisset tamen incultam, imperfectamque postea superueniens Galenus, multis illam modis excoluit, eique extremum ornatum addidit. Qui cum ob illam quidem admirandam doctrinam ac sermonis foecunditatem, qua planè refertus est, magno exciperetur omnium ferè studiosorum applausu: ob prolixitatem autem immensam (quae in tanta vitae breuitate est exosa) nonnulli à lectione illius abhorrerent: equidem vt ad votum omnes eo fruerentur, vniuersa viri illius opera in breuiusculam quandam periochen, verum admodum succulentam, ea fide & diligentia contraxi, vt ex ijs quae iuuare lectores poterant, nihil prorsus omiserim: multa autem quae deprauata & peruersa in codicibus tam La tinis, quam Graecis erant, accuratißimè restituerim.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 655.7-10","label":"655.7 to 655.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/655.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/655.7"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 656.6-10","label":"656.6 to 656.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/656.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/656.6"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}