{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 721.1-5","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 721.1-5","ref":"721.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/721.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/721.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/721.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"simili modo cum praedictis sumuntur, partim dissimili. Siquidem initium similiter in morbi gene ratione constituitur. Ascensus autem, haud in con coctionis, sicuti in ijs qui superstites sunt futuri, sed in cruditatis signis, letalibusque consistit. Ergo bene colorata urina, & mediocriter crassa, omnium optima existit, quantum ad colorem & consistentiam pertinet. Conueniet autem praeterea, uel eneorema, uel nebulam, uel hypostasin salu brem adesse, utcunque morbi natura postulauerit. At cruda urina est illa, quae nec suspensum quicquam, nec subsidens, nec nebulam habet: imò quę nec crassitiem aliquam, nec pallorem assumpsit, sed alba est, & consistentia tenuis, aquae speciem referens. Quòd si aut nubecula, aut eneorema, aut hypostasis nigricare uideatur, talis urina est letalis: quemadmodum si quaedam similia furfuri, uel lamis, in ea uideantur. Iam uerò si aut foetida sit, aut pinguitudinem oleaceam in se contineat, mor tem minatur. Haec igitur sunt urinae, magni mor 2. bi notae. Magnum etiam esse morbum cognosces, si sputum pleuritide & peripneumonia laboran tibus, uel nigrum, uel* fuluum uehementer, uel spumans, uel impense foetidum fuerit: uel nihil omnino expuatur: idque ingenti dolore, uel spirandi difficultate hominem affligente. Responden his & alij morbi, qui iecur, uentriculumque exercent, eodem letalium signorum genere comprehensi. Vnde in huiusmodi morbis uigorem similiter cum eo qui salubrium est, determinare non licet, Nam illic maximae accessiones statum definiunt hic uerò non licet maximas accessiones similiter determinare, cùm morbus quidem ipse à princi pio incoctus persistat: uerum intellectu maximum capere oportet. Porrò in inflammatione quę ter minatur, puris generatio, uigoris terminus est in ea uerò quae non finiet, homo etiam in eius ascen su mori potest. Caeterum uires ualidissimae usque ac extremam phlegmones magnitudinem sufficere possunt: quę magnitudo extrema, uel in gangrae nam, uel in putredinem terminatur. Iam uerò uno eodemque tempore duobus tribus se morbis homo infestari potest: quorum alius iam inclinat, alius principij tempus adhuc, uel augmenti primordia occupat: tertius plurimum auctus est. Deinde hominem mori contingit, non propter incli nantem, uel nunc incipientem, sed ob uehemen ter auctum. Qua de causa, tria facultatum nostrum corpus regentium principia, summè considerabis, quonam statu sint praedita.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 721","label":"GALENI PERGAMENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/721","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/721"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 721.6-7","label":"721.6 to 721.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/721.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/721.6"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}