{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 736","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 736","ref":"736","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/736","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/736","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/736.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"Verum in huiusmo di dispositionibus, solidum firmumque discernen di indicium, per omne tempus morbi, à pulsu su mendum est: deinde tractu temporis, reliqua etiam consideranda. Nam & linguae, & uniuersi corpo ris color alteratur, ubi hepar uitiatum est. Sicuti rursus thorace affecto, increscit tussis, atque sputa cer nuntur. Distinguendi tamen sunt interim affe ctus qui primarij dicuntur, ab ijs qui per conser sum affligunt. Nam si in pleuritide uel peripnet monia delirium aliquod incidat, existimandun est principem animae sedem, in qua & scientia, & opinio, & cogitatio consistit, consentire thora ci, atque ob eam necessitudinem affici: in alijs au tem affectibus, ut in lethargo & phrenitide, mi nimè consentire, sed laborare affectu primario undique uerò affici, ubi propriarum ipsius functionum aliqua oblaesa fuerit. Proprias enim fun ctiones dico, quę à nulla alia parte ut instrumen to, fiunt. Nam reuera & uidere animam, & audi re, haudquaquam negandum est: sed uidere oculis & audire auribus. Atqui ut cogitet, reminiscatur, existimet, eligat, neque oculis, nec lingua, nec alia quapiam parte utitur. Verùm quod dux sensus & uoluntarij motus sedem habeat in cerebro: quodque cerebrum contegat menyngibus, alibi a nobis est declaratum. Si igitur per solum consen sum cerebro affecto, illa pars quę primitiuo affe ctu laborat, curata fuerit, priusquam cerebro pro 40 pria aliqua dispositio eueniat, nullum in ipso acci dens relinquetur. Quòd si ex consensu permanen aliqua in ipso dispositio remaneat, non solùm par ti primario affectae, sed capiti quoque remedia adhibenda sunt. Quapropter exactè definire, utru cerebrum, an membranae ipsius primitiuè affician tur, haud magnam utilitatem afferre potest, cùm in utraque dispositione capiti succurratur ea den medendi ratione. Praecipuè uerò danda opera est, ut morbi essentiam deprehendamus: qua cognita, facilè nobis licebit per contraria curatio nem moliri. Itaque non tantum affectum locum, sed causam etiam inferentem noxam, considerare opo ret. vt, exempli gratia, delirium est eius actionis symptoma, quae à loco mentis compote prodit similiter sopor stupidus: sed à contrarijs causi oriuntur. Siquidem & uigiliam, & delirium, cau sa potestate calida efficit. At quotquot somno lenti soporosique affectus existunt, omnes à frigida causa proueniunt: id quod ex medicamentoru natura planè discere licet. Quippe frigida stupo rem soporemque, calida uerò uigilias & uarias mi tiones inducunt. Tenuis etiam uictus ratio, & uinum meracius, uigilias pariunt, praecipuè si ui num ipsum fuerit suapte natura calidum, aut etiam antiquius ualde. Etenim calida causa motum ex citat, Iecorarius affectus à pleuritici quomodo disce natur. Hepate affecto alteratur totius corporis color. Affectus primarios ab ijs qui per consensum ac cidunt, distin guendos esse. Animae princi pis sedes quandi per se, & quando per consensun laedatur. Propriae functis nes cerebri quae dicantur. Originem motus & sensus consistere in cerebro","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 735.5-7","label":"735.5 to 735.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/735.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/735.5"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 737","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/737","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/737"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}