{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 759.5-7","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 759.5-7","ref":"759.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/759.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/759.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/759.5.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Prorio autem affectu laborare contingit cor, uel ob simplicem intemperiem, siue inaequalis, siue aequa lis ea fuerit: uel ob inflammationem, uel erysipe las, idque dum fieri incipit. Nam ilico, antequam au geantur huiusmodi affectus, animal ipsum corrumpitur. Quos sanè affectus cardiaca sequitur yncope: quemadmodum stomachica eos, qui os uentriculi afficiunt. Hae tamen etiam consentiente corde accidunt. Igitur exiguae quidem cordis in temperantiae, pulsus arteriarum, pro sua quaeque natura, uariant: maiores uerò, per proprias quidem similarium partium intemperies, subitam mortem non inducunt: per eas autem quae ad partes instrumentales pertinent, subitò enecare possunt, sed praecedentibus signis quibusdam, quorum unum ab Hippocrate est dictum: Qui saepe & mul tum exoluuntur sine causa manifesta, ij repente moriuntur. Est praeterea & alius affectus, palpitatio uidelicet cordis, aut per se eueniens, aut cum 60 uspicione quadam, quòd in humore cor ipsum moueatur. Inflammato autem manifestè corde gla diatores uidimus, haud aliter quam qui syncope car diaca percunt, obijsse. Si ad uentrem cordis, prae ipueque sinistrum, aliquando penetrauerit uulnus, protinus cum multo sanguine uitam exhalabit animal. Si uerò non ad uentrem usque pertingat, sed in cordis substantia consistat uulnus, ex ita affectis aliqui, non solùm ea die qua uulnerati fuerunt, sed sequenti quoque nocte potuerunt uiuere: qui oborta deinde inflammatione fuerunt ex tincti. Caeterum quandiu uixerunt, mentis compotes inuenti sunt.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 759.1-4","label":"759.1 to 759.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/759.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/759.1"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 760","label":"GALENI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/760","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/760"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}