{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Galeni operum 763.1-4","citation":"Galenus, Epitome Galeni operum 763.1-4","ref":"763.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/763.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/763.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/763.1.md","author":{"name":"Galenus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus"},"work":{"title":"Epitome Galeni operum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Gulae affectuum genera duo. Gulae inflamma ta indicia. Inflammatae om nes partes dolent, vbi suo fungun tur munere: mitigatur dolor, v bi ab agendo di titerint Gulae sensu, cen indicio, esse vte dum, ad dionscendos affectu illius. Reseratio vas qua re à ruptis ne atque erosione differat. Vlcus vnde fiat. fit, expulsionem. Proinde rationi est consonum duo esse affectuum ipsius genera: unum quidem quod ueluti uiae tum ingestorum, tum uomitione reiectorum, ei accidit: alterum uerò, quod ei, uelu ti utriusque actionis instrumento, euenire potest. Constat itaque, eorum duorum usuum, alterum qui dem semper esse necessarium, alterum propter occasiones quasdam. Igitur eorum symptomatum quae gulam tanquam uiam infestant, genus unum est, cùm ob tumorem aliquem praeter naturam, angustior 10 ipsius meatus redditur: alterum, cùm perficere proprias actiones nequit. Accedit etiam gulae angustia ascititia, ubi à uertebris intrò luxatis com primitur. Vbi uerò gula inflammata, non à uicinis partibus conciliata, sed propria familiarique ar gustia torquetur, grauissimus tunc inter deglutiendum infestat dolor, accedente quoque perquam difficili transitu, praesertim si supinus, qui laborat, iacens, deglutire quippiam conetur. Nam erecta fi gura transglutitio multò facilius perficitur. Nec ue 20 rò puto latere uos, partium inflammatarum nullam non dolere, ubi suo munere fungitur: contrà, mitigari dolorem, ubi ab agendo destiterit. Cùm autem gula sentiendi facultate sit praedita, ipsam quoque, ueluti auctarium indicium, in usum euocare oportet, quò plenius affectus illius dignoscantur. Quare iuuat aegros interrogare, quidnam deglutiendo sentiant. Quippe imbecillitatem non nunquam percipere se fatentur, ut longo uix tempo ris spacio per gulam transeant ingesta. Interdum ea 30 in media uia haerere & coërceri aiunt. Horum primum actionis infirmitatem: alterum, particulae cu iuspiam angustiam indicat. Verùm utriusque diffe rentias ex reliquis accidentibus intelligere licet.","prev":{"citation":"Epitome Galeni operum 762-2","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/762-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/762-2"},"next":{"citation":"Epitome Galeni operum 763.5-7","label":"763.5 to 763.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/763.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/763.5"},"credit":{"text":"Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum","quality":"ocr"}}